utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02330110

Charter Number: 02330110
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1203
Date Type: Internal, Papal

map View Map
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui Trenorchiensi salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor æquitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Eapropter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu compositionem inter vos et Lugdunensem Ecclesiam super capella S Mauricii quæ in castro Balgiaci consistit amicabiliter celebratam sicut sine pravitate provide facta est et ab utraque parte sponte recepta et hactenus pacifice observata et in autentico venerabilis fratris nostri Lugdunensis Archiepiscopi plenius continetur auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo [] Datum Ferentini XIII Kal Junii Pontificatus nostri anno sexto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter