utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02330118

Charter Number: 02330118
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1215
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod cum querela verteretur inter Guillelmum Cellerarium Trenorchiesenm ex una parte et Philippum Capellanum S Andree ex alia super portione oblationum ejusdem Ecclesie tandem per manus istorum scilicet Otg Prioris Ulchisiaci Hug Prioris Griviliaci Guillelmi Vicarii de Chastel Raynaldi Capellani de Plottes Landrici de Piscaria Sacerdotis quos communiter arbitros elegerunt taliter inter eos est pacificatum Siquidem Cellerarius in omnibus oblationibus que ad Missam parrochialem in Ecclesia S Andree fient duas partes habebit exceptis Missis defunctorum absolutionibus confessionibus visitationibus infirmorum speris peregrinorum in quibus Cellerarius nullam portionem accipiet Si vero Capellanus vel Vicarius ejus ante Missam Parrochialem vel post pro Purificatione mulierum vel pro benedictione nubentium celebraverit oblationes tantum quas persone nubentium vel mulieres ad purificationem venientes faciunt Capellani erunt Si autem ab aliis aliquid oblatum fuerit Cellerarius duas partes habebit Celebratis nuptiis cum nubentes ad Ecclesiam veniunt in omnibus oblationibus duas partes habebit Cellerarius excepto pane et vino quod mulier nupta offeret quod Capellanus habebit In oblationibus que in die Parascheve ad Officium fient Cellerarius duas partes habebit excepta cera que in cereo Sabbato Sancto benedicendo debet mitti In omnibus oblationibus que per totum annum singulis diebus in predicta Ecclesia offeruntur Cellerarius duas partes habebit exceptis his que superius excipiuntur Hec compositio de voluntate et assensu Petri Abbatis et Conventus Trenorchiensis facta fuit et ab utraque parte sine contradictione approbata Et ne processu temporis aliqua super hoc possit questio suboriri Ego Robertus Cabilonensis Episcopus et ego P Abbas et Conventus Trenorchiensis ad petitionem utriusque partis presentem cartam sub cyrografo divisam in testimonium veritatis sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Actum anno ab Incarn Domini MCCXV sedente in Urbe sanctissimo patre nostro Innocentio regnante in Francia victoriosissimo Rege Philippo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter