utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02330120

Charter Number: 02330120
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1219
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Poncius Prior Gigniaci Joserannus de Sandrediis Guillelmus de Coloniaco Archipresbyteri omnibus ad quos presentes littere devenerint salutem in Domino Universitati vestre notum facimus quod cum querela interesset inter Abbatem Trenorchiensem Guichardum nomine et Conventum ejusdem loci ex una parte Guillelmum Custodem S Stephani Lugdunensis ex altera super dono Ecclesie de Cavannis quam dictus Abbas dederat Johanni de Sarciaco Archipresbytero Balgiaci de mandato venerabilis Patris R Lugdunensis Archiepiscopi apud Pontem vallis pariter accessimus super questione donationis dicte Ecclesie diligentius quam potuimus inquisitionem facientes In primis igitur tenorem privilegiorum Romanorum Pontificum que secum dictus Abbas attulerat scilicet Calixti II Innocentii II Adriani IIII diligenter inspeximus verbo ad verbum legentes et dictam Ecclesiam inter alias in Lugdunensi diocesi constitutas Ecclesie Trenorchiensi reperimus confirmatam Postmodum vero testes et attestationes que subsequuntur audivimus et examinando diligenter ad petitionem et instantiam dicti Abbatis presente procuratore Guillelmi Custodis Lugdunensis presenti pagine fecimus annotari Oggerius de Sancto Benigno Presbyter juratus dixit se audivisse a Guichardo Preverau quod idem Guichardus habebat Ecclesiam de Chavannis ab Ecclesia Trenorchiensi et vidit eum tenere Ecclesiam in pace sine contradictione Ecclesie Lugdunensis Vidit etiam quod post decessum prefati Guichardi donata fuit Ecclesia de Cavannis Bernardo Creu a Priore Balgiacensi et confirmata ab Abbate Trenorchiensi et ex tunc pacifice possedit quandiu vixit sine contradictione Requisitus de tempore dixit quod xl et III anni et eo amplius elapsi sunt ex quo fuit donata Ecclesia dicto Bernardo Dixit etiam quod X de Cavannis sunt Ecclesie Trenorchiensis et quod Milites de Cavannis sepulturam suam habent penes Ecclesiam Trenorchiensem et pro parochianis ejusdem Ecclesie se gerunt [] Ut autem hec memoriale perpetuum et perpetuam habeant recordationem sigillis nostris presentem paginam in signum veri testimonii duximus roborandam Actum anno Domini millesimo CC nono X mense Novembri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter