utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02330124

Charter Number: 02330124
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1222
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego W Comes Viennensis et Matisconensis Notum facio universis presens scriptum inspecturis quod ego reddidi et concessi et sine aliqua retentione quitavi in perpetuum Ecclesie Trenorchiensi amore Dei et Guichardi Abbatis ejusdem loci quicquid juris habet apud Villamnovam que Silviniacus nominatur secundum quod a supermanentibus patrie divisum est et testificatum Guia ista facta fuit a senioribus quos nos ipsi ad hoc elegimus a puteo qui est in medio ville superius versus Cusiriacum et in transverso ville juxta eumdem puteum a fossato in fossatum Et illam partem ville hinc et inde sicut divisum est Ecclesie Trenorchiensi libere cum omni dominio reddidi juramento prestito inviolabiliter me observaturum in perpetuum promittendo Et quoniam nullo modo volo quod a me vel ab heredibus meis inferri possit de cetero supradicte Ecclesie aliqua calumpnia vel injuria in hujus concessionis testimonium presentem paginam memorate Ecclesie tradidi sigilli mei appensione confirmatam Actum apud Chaselles anno Incarnationis Dominice MCCXXII mense Aprilis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter