utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02330133

Charter Number: 02330133
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1233
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Nos Hugo Dux Burgundiæ universis ad quos præsens scriptum pervenerit memoriam rei gestæ Noverint universi quod nos querelam venerabilium fratrum B Abbatis et monachorum Trenorchii multotiens audivimus quod nos [sicut dicebant] et gentes nostræ sibi graviter injuriabantur super piscatione aquæ Sagonne quam suam esse dicebant et ab antiquis possedisse de elemosina bonæ memoriæ Hugonis quondam Comitis Cabilonensis a loco qui vulgo dicitur Filiolus et Pirus Comitis et inferius versus Trenorchium Quapropter rogavit nos dilectus et fidelis noster I Comes Cabilonensis ut amore Dei et suis precibus elemosinam antecessorum suorum Abbati et monachis Trenorchiensibus in pace dimitteremus quittaremus et faceremus de cætero ab Ecclesia possideri Cujus precibus amore Dei ac beatæ Mariæ semper Virginis annuentes quamvis multotiens in dictæ aquæ piscatione voluntatem nostram nos et nostri fecerimus volentes de cætero dictam piscationem monachis relinquere et veniam de injuria [si quam eis super hoc intulimus] postulantes donamus et concedimus in elemosina supradicta et quitamus piscationem totius aquæ Sagonnæ a loco qui vulgo dicitur Filiolus et Pirus Comitis et inferius versus Trenorchium dicto Abbati et monachis Trenorchiensibus in perpetuum ut ipsi omnimode de cætero utantur piscatione dictæ aquæ ad suum libitum Itaque de cætero a nobis vel nostris super hoc non inquietentur sed illis nostra et dicti Comitis elemosina superius expressa pacifice a nobis et ab omnibus custodiatur Idem vero Johannes Comes Cabilonensis hanc elemosinam antecessorum suorum et suam laudavit et concessit sicut superius est expressa et faciet ipsam ad opus dictæ Ecclesiæ per se et suos bona fide in perpetuum fideliter observari In cujus rei testimonium prædictis Abbati et monachis præsentem paginam tradidimus sigillo nostro et sigillo dicti Comitis in testimonium veritatis sigillatam Actum anno gratiæ MCCXXXIII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter