utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02330148

Charter Number: 02330148
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1246
Date Type: Internal, Papal

map View Map
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati monasterii Trenorchiensis ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Cum universis sancte Ecclesie debitores ex Apostolice auctoritate ac benevolentia existamus illis tamen locis atque personis que specialius ac familiarius sancte Romane adherent Ecclesie propensiori nos convenit caritatis studio imminere Proinde dilecti in Domino filii vestris justis petitionibus clementer annuimus et predecessorum nostrorum felicis recordationis Urbani Paschalis Calixti Innocentii Lucii et Eugenii Romanorum Pontificum vestigiis inherentes Trenorchiense monasterium Ordinis S Benedicti quod specialiter beati Petri juris existit Cabilonensis diocesis in quo divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium in presentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione Pontificum liberalitate Regum largitione Principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant Ipsarum quoque quas nunc habetis Ecclesiarum decimas que a laicis obtinentur si eorum potestati subtrahere vestre religionis reverentia potuerit ad vestram ac pauperum sustentationem vobis liceat possidere Sane diffinitionem inter vestrum et beati Florentii monasterium de Ecclesiis Lausduni Sancte Crucis videlicet et Sancti Nicolai sicut a jam dictis predecessoribus nostris felicis memorie Urbano atque Calixto facta est et scripto eorum firmata Sedis Apostolice auctoritate firmamus precipientes quatenus deinceps nullam vobis vel Ecclesie molestiam monachi Sancti Florentii ex his inferre presumant sed absque eorum inquietudine prefatas Ecclesias vos vestrique successores perpetuo possideatis ad hoc adjicimus ut idem locus in quo beati Valeriani Martyris et Sancti Philiberti Confessoris corpora requiescunt ab omni jugo secularis potestatis liber in perpetuum conservetur Nec Episcopo liceat cujuscumque diocesis eumdem locum excommunicationis vel absolutionis seu cujuslibet dispositionis occasionibus perturbare aut cruces quaslibet exactiones novas burgo et ceteris monasterii possessionibus irrogare Missas quoque in eodem monasterio publicas celebrari vel stationem ab Episcopo preter Abbatis vel fratrum voluntatem fieri prohibemus sicut a predecessoribus nostris statutum est et scripto eorum firmatum Obeunte vero te nunc ejusdem loci Abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel pars consilii sanioris secundum Deum et beati Benedicti regulam providerint eligendum a Sedis Apostolice Pontifice vel ejus Legato consecrandum Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura Salva nimirum in omnibus Sedis Apostolice auctoritate Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hujus nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant Amen amen amen In Symbolo Pontificis Notas fac mihi Domine vias tuas Subscriptiones Ego Innocentius Catholice Ecclesie Episcopus SS + Ego Oto Portuensis et Sancte Rufine Episcopus SS + Ego Willelmus Sabinensis Episcopus SS + Ego Petrus tt S Marcelli Presbyter Card SS + Ego Willelmus Basilice duodecim Apostolorum Presbyter Cardinalis SS + Ego frater Johannes tt S Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis SS + Ego frater Hugo tt Sancte Sabine Presbyter Cardinalis SS + Ego Octavius Sancte Marie in Via lata Diaconus Cardinalis SS + Ego Petrus Sancti Georgii ad Velum aureum Diaconus Cardinalis SS + Ego Johannes Sancti Nicolai in Carcere Tulliano Diaconus Card SS + Ego Willelmus Sancti Eustachii Diaconus Cardinalis SS Datum Lugduni per manum Magistri Marini Sancte Romane Ecclesie Vicecancellarii X Kalendas Aprilis Indictione IIII Incarnationis Dominice anno MCCXLV pontificatus vero Domni Innocentii Pape IIII anno tertio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter