utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02330155

Charter Number: 02330155
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1247
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Raynaudus Dominus Baugiaci universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis quod cum discordia verteretur inter nos ex una parte et Ecclesiam Trenorchiensem ex altera super eo quod Dominus Abbas et conventus dicebant quod nos debemus eis fidelitatem et homagium item super eo quod ipsi dicebant quod nos construxerimus stagnum apud Ghivroux in prejudicium Ecclesie Trenorchiensis et gravamen item super eo quod nos petebamus ab eis quingentas libras Matisconenses quas sicut dicebamus mater nostra eis mutuaverat et ipsi nobis opponebant solutionem item super eo quod nos saysiveramus bona eorum in terra nostra anno preterito et presenti et apud Pristi res eorum ceperamus Tandem per communes amicos consentientibus nobis et predicto conventu inter nos fuit compositum in hunc modum Fidelitatem autem et homagium promittimus eis facere cum Abbatem habebunt De stagno autem promisimus stare arbitrio Domini Branciduni secundum usus et consuetudines in patria Baronie et stagnorum De quingentis autem libris fecerunt nobis [] nostrum plenarie nomine matris et litteras de hoc mutuo confectas volumus habere de cetero valorem Res autem eorum quas saysiveramus desaysimus et volumus desaysiri et si quid de eis est amissum promittimus eis restituere vel facere restitui ab hominibus nostris qui ceperunt pro posse nostro ad eorum probationem legitimam De rebus autem captis apud Pristi promittimus eis restitutionem facere integram de rebus hominum ad probationem eorum hominum de rebus Ecclesie ad probationem Conventus Promisimus etiam quod si Alexandra mater nostra quittavit vel quittaverat eis aut guerpivit prioratum de Cuella quod nos quittationi nullum prestabimus impedimentum Hec omnia promisimus bona fide observare Datum et actum in festo Sancti Michaelis anno Domini MCCXLVII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter