utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02330167

Charter Number: 02330167
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1257
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Henricus Dominus Branceduni universis presentes litt inspecturis salutem in Domino Noveritis quod cum nos haberemus et possideremus vel quasi in domo seu villa de Bonnay pertinente ad Abbatiam Trenorchiensis et ejusdem ville vel domus appendiciis et hominibus tailliam gardiam sive salvamentum et servitium et omnimodam justitiam magnam et parvam nos religiosis viris Abbati et Conventui Trenorchiensis omnia predicta et si quid plus in predictas habere possumus vel debemus donamus et in eos transferimus in puram heleemosinam et recompensationem damnorum que eis nos et predecessores nostri et fecimus multipliciter et injuste Et in possessionem vel quasi omnium predictorum dictum Abbatem et Conventum per Gaufridum de Vari loco eorum Monachum et Procuratores dicti loci de Bonnay induximus nihil in predictis juris vel prorsus consuetudinis nobis vel nostris successoribus retinentes Prefati vero Abbas et Conventus ob donationem et concessionem hujusmodi nos et successores nostros de omnibus damnis injuriis refactis per nos et predecessores nostros illatis absolverunt impenitus et quitaverunt et associaverunt in omnibus bonis que fiunt et fient de cetero in eorum ordine tam in capite quam in membris In hujus autem donationis robur et testimonium presentes fecimus Litteras una cum sigillo reverendi Patris Seguini Dei gratia Episcopi Matisconensis sigilli nostri munimine roborari Et nos predictus Seguinus Matisconensis Episcopus ad preces et instantiam ejusdem Henrici Domini Branceduni sigillum nostrum presentibus duximus apponendum Actum et datum anno Domini MCCL septimo mense Novembris
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter