utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02330190

Charter Number: 02330190
Cartulary Title: Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1275
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Nos Guido Dominus Seneciaci Miles notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod nos ex certa scientia et spontanei confitemur et recognoscimus presente venerabili Patre Johanne Dei gratia Abbate Trenorchiensi nos tenere in feudum ab ipso Abbate nomine monasterii Trenorch generaliter quicquid habemus tenemus seu possidemus per nos vel per alium ubicumque citra Gradonam versus Trenorchium excepta domo nostra de Seneceyo pedagio pontanagio pontis Gradone et nemoribus de Chaume et de Chalu et excepto feudo sancti Petri Cabilonensis de monte S Martini [] Specialiter etiam recognoscimus esse de feudo monasterii Trenorchiensis mansum vulgariter dictum mansum de la Peurere sitam in parochia de sancto Cirico et duos mansos sitos apud Sans qui vulgariter nuncupantur mansi es monians et partem nostram nemorum quorum unum vocatur Chapleisse aliud vero vocatur Espinoy et duos homines cum mansis suis quorum unus moratur apud sanctum Ciricum alius vero apud Sans qui homines cum mansis suis fuerunt Galteri Porter et quidquid nobis obvenit a matertera nostra quondam uxore Domini Ansert de Piperia Militis que supradicta specialiter de novo nobis obvenerunt Recognoscimus etiam nos et antecessores nostros debere tenere in feudum a monasterio predicto Trenorch quicquid nos habere vel acquirere contingerit de feudis nostris inter Trenorchium et Gradonam et de hiis omnibus fidelitatem juravimus et homagium fecimus Abbati superius memorato volentes quod successores nostri dicto Domino Abbati et successoribus suis de predictis omnibus homagium faciant et fidelitatem juvent et predicta esse de ipsius feudo recognoscant In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum et rogamus venerabilem virum Dominum Officialem Cabilonensem ut sigillum suum una cum sigillo nostro presentibus litteris apponat Nos vero predictus Officialis Cabilonensis ad rogatum dicti Militis confitentis et asserentis coram nobis omnia que premissa sunt esse vera sigillum nostrum apponimus presentibus litteris in testimonium veritatis omnium premissorum Datum anno Domini MCCLXX quarto mense Martii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter