utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340001

Charter Number: 02340001
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0519
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Domino sancto sacro monasterio in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli sub oppidum civitatis Senonum nostro opere a fundamentis constructo Ego in Dei nomine Theodechildis filia Chlodovæo quondam rege illud unusquisque ad mercedes augmentum sibi domino retribuente confidat pertinere si aliquid de rebus propriis erga loca sanctorum plena animi devotione cum inspiratione divina perennis et futuris temporibus in alimoniis servorum Dei vel pauperum voluit delegare Igitur ego pertractans casum humanæ fragilitatis pro amore domini nostri Jesu Christi et meorum facinorum parentumque nostrorum abluenda discrimina per hanc epistolam cessionis cedo ab ipso loco sancto cessumque in perpetuo esse volo et de jure meo in jure et dominatione ipsius monasterii transcribo atque transfundo hoc est res proprietates meas quas a progenitoribus nostris in hereditate nobis successerunt Id est Masliaco subteriore et planca vel quicquid in circuitu ipso vico Sancti Petri habere et possidere videor seu in ipso pago tam de comparato vel de qualibet adtracto ad nos noscitur pervenisse in villas quarum vocabula sunt Saliniaco Sauciacas Vicinias Ciennias Fontanas Villacato Curtemauro Fusciaco Villare Tresmonte Paredo Vogrado Baione medietatem in Germiniaco ecclesiam in honore sancti Petri et quidquid ibidem aspicere videtur cum integritate Baniaco cum integritate aream quoque piscatoriam in Imgauna fluvio subtus pontem habentem perticas XL et VI et dextros duos quam a genitore meo prœfato Chlodoveo pro hoc ipso impetravi In pago Meglidonense villa quæ vocatur villa Vetus Campania Silviniaco cum integritate et in pago Alchiodrense locello cognominante Misciaco Hæc omnia cum mancipiis desuper manentibus mansis domibus ædificiis curtiferis vuidis campis silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus totum et ad integrum rem in exquisitam cum omni soliditate ad prædictum locum in honore peculiaris patrono nostro Petro apostolo fundato illis qui ibidem die noctuque deinceps domino famulari noscuntur proficiat in augmentis Illud quoque nobis in præsenti epistola cessionis addere complacuit ut res quas homo aliquis nomine Bazolus pro redemptione vitæ suæ in Aquitania nobis per suum strumentum condonavit in loco quarum nomina subtus tenentur inserta pleniter ad supradictum locum perpetualiter in Dei nomine proficient in augmentum Id est in pago Alvernico in vicaria Mariacense in primis ipso vico Mauriciaco in honore sancti Tirsi martyris constructo vel quicquid in ipso vico portio mea esse videtur ad integrum et casam indominicatam in loco nuncupante Cuciniaco cum appendiciis suis id sunt Turpiaco Cartigias Montesugo Albolo Viriliaco Carise Fagido Faria Albierolas Ternesugo Bolon Crausino superiore cum integritate Montetredente Novavilla Villa Barbarorum Carmina Biavera Areas Magniaco Rigniaco Suriniaco Bion Montesagium Mitiaco Toliniaco vel quicquid ad ipsa loca pertinere videntur tam mansis domibus ædificiis mancipiis servis et libertis terras cultas et incultas silvis ingrediciis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus totum ad integrum rem inexquisitam Etiam et in ipso pago Alvernico villa quæ vocatur Urticido cum mansis et servis ibidem commanentibus et vineas indominicatas cum integritate Similiter quoque in pago Lemovicino Sauriciaco villa cum appendiciis et abjacentiis suis In eadem villa Sauriciaco ecclesias quatuor una in honore sanctæ Mariæ et sancti Petri et sancti Sulpicii alia in honore sancti Joannis Baptistæ tertia in honore sancti Juliani martyris quarta in honore sancti Martialis ad quas subjecta sunt loca denominata Longunzanicas ubi casa indominicatam memorato Bazulo fuisse dignoscitur Villa quæ vocatur Pungum super alveum Durnonia villa Rigato Clusa Calma Vapra villa hibernalis Monte Majorinas Casanica item Montecisternas Unardo Papulanias Pomerus Lovena Riberia Ederis Culippia Luco Fauzanicas Euganicas Casanicas Clamiaco Item Montevilla quæ vocatur latissima Marinvilla Ursinnanicas ad illa fagia Item Jasunias Marisco Transmonte Cabianias Renferias Halmabras Millavilla vetula necnon etiam in pago Lemovico Ingrafia Canteleuse Villas nominativas quarum vocabula sunt Ricularicas Clementiaco Luchono Brutia item Brutia Luco Vuapra Nubriaco omnia et ex omnibus quicquid in prædictis pagis aut territoriis habemus tam mansis colonicas ædificiis silvis ingrediciis vuidis capis [campis] pratis pascuis aquis aquarumve decursibus comitibus et reditibus ad ipsa loca superius memorata aspicientis totum et ad integrum rem inexquisitam ad prædictum monasterium Sancti Petri omnibus temporibus permanere decernimus in alimonia servorum Dei qui ibidem per tempora successerint et assidua pauperum receptione in elemosina videlicet domini et genitoris nostri Chlodovei et remedium animæ meæ habeat luminaria concinnanda et sacrificium offerendo vel ipsa domo Dei dirigendo ipsæ res in futuro permaneant Si quis vero contra hanc conscriptionem nostram qua memoratum monasterium plena et integra voluntate conscribere rogavimus et præsentialiter tradidimus ullo unquam tempore de heredibus nostris aut ulla opposita persona aliquid opponere vel repetere vel contradicere conaverit inprimis iram Dei omnipotentis incurrat et a populo christiano sequestratus et a communione ecclesiastica alienus efficiat et insuper inferat partibus ipsius monasterii distringente fisco auri libras XV argenti pondera L et nihilhominus quod repetit evindicare non valeat sed hæc cessio voluntatis nostræ authore Domino perpetuam hoc teneat firmitatis vigorem cum stipulatione subnexa Actum Senones in mense septembrio anno nono regnante Chlotario rege germano meo indictione secunda in Dei nomine feliciter amen + Ego in Dei nomine THEODECHILDIS Deo devota manu propria firmavi In Dei nomine HERACLIUS Senonensis archiepiscopus In Dei nomine GERITUS episcopus rogitus In Christi nomine HEBATIUS abbas In Dei nomine MOSCHARDINUS archidiaconus In Dei nomine GUALDEBERTUS abbas In Dei nomine TUDEBERTUS diaconus Signum GUINEMARUS Signum VUALDEBERTUS In Christi nomine GERMANUS Parisiorum episcopus In Dei nomine MEDARDUS episcopus Noviomensis AGEDULPHUS Signum DRANNUS Signum RAGNARDO Signum ELARIO Signum ADREBERTUS Signum ECREBERTI Signum EBERICO Signum AIRULFO comiti Signum BONIVERTO defensoris Ego in Dei nomine AMALBERTUS peccator abba hoc testamentum rogante domina mea Theodechilda scripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter