utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340003

Charter Number: 02340003
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0584
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Dilectissimo fratri Aunario Pelagius Quantum Deo placitos sedis apostolicæ veneratione vos redditis tanto commodatior illi cujus sedes est sit vestræ fiducia charitatis nec aliter unam solamque Dei confitemur ecclesiam nisi omnes ad petram super quam fundata est fides catholica construamur propter quod dilectionis tuæ desideriis successit effectus et celer et facilis quia eorum sanctuaria quæruntur a quibus principibus sumpsit prædicatio veritatis exordium Quod vero in vestris regionibus abundare indicatis ecclesias novas gratulanter suscipimus tamen si scienter expetere studium propheticæ vocis amplecteris quærite faciem ejus semper Quantum namque humanis intellectibus incarnationis domini nostri veritas aperitur tanto amplius et honoratur et colitur Sicut autem vos cupitis Deo nostris orationibus commendari vos etiam nostris necessitatibus et angustiis quibus incessabiliter oneramur intercessionis continuum ferte solatium orantes et quibuscunque valetis viribus id agentes quatenus sicut prædicationi sedis apostolicæ consonatis ita ejus paci vestra impetratio congaudeat et quieti Deus te incolumem custodiat frater carissime Datum pridie kalend novembrium imper dom Mauricio Tyberio imp augusto anno III indictione quinta
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter