utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340004

Charter Number: 02340004
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0634
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Anno octavo regni domni Dagoberti regis indictione septima in nomine Dei omnipotentis Patris et Filii et SpiritusSancti Palladius quamvis peccator et fragilis sanctæ Autissiodorensis ecclesiæ episcopus omnibus Dei fidelibus et in christiana veritate perseverantibus pax perpetua et salus æterna in Domino JesuChristo redemptore nostro Magnum et mirabile donum Dei est quum de temporalibus et transitoriis atque caducis rebus præmia acquiruntur in cælis sine fine mansura Unde ego spem magnam et fiduciam habens in Domino cogitavi ut aliquod memoriale Deo devovere et ad perfectum deducere non tardarem Propterea cognoscat omnis sancta Dei ecclesia et omnes ejus ministri tam sacerdotes et confessores quam et laici ordinis utriusque sexus meis laboribus propriis et impensionibus pro vita æterna promerenda et christiana religione amplificanda me cellam sive cœnobium in suburbano Autissiodorensi construxisse in basilicis tribus id est domnæ Mariæ perpetuæ virginis et domni Andreæ apostoli et sancti Juliani martyris cum oratorio sancti Ferreoli et sancti Martini annuente et consolante domno nostro Dagoberto piissimo rege ordinavi et statui qualiter ibi sanctimoniales puellæ et viduæ Domino deservire sinceriter debeant deputans quasdam res ex ipsa ecclesia episcopatus SanctiStephani quæ mihi indigno commissus est eidem addens insuper tres agros nobilissimos quos mihi præfatus domnus Dagobertus sua largitione concessit id est Mitiganna in territorio Senonico cum omnibus appendiciis suis et in territorio Autissiodorensi Vincella super Icaunam fluvium similiter in eodem pago Truciacum cum omnibus jure ad se pertinentibus De rebus autem ecclesiæ meæ ordinavi ut ibi deservire debeant in pago Autissiodorensi villam quæ dicitur Vallis et Clamiciacum quam dominus Desiderius papa ex Godino et ejus hæredibus per pecuniam visus est recepisse et in pago Avalense coloniam Auduniacam et in territorio Senonico Campobassum in pago quoque Trecassino agellum nuncupatum Rulliacum et in territorio Tornodorensi Criacus In pago Betorico tertiam partem agri quod vocatur Sissima ad luminaria concinnanda reliquas duas partes ad lumen ecclesiæ senioris SanctiStephani reservatas Ad hoc autem procurandum et intersecus divina religione stabiliendum res quasdam militares et servitutes ecclesiæ meæ exercendo Andegisum venerabilem diaconum constituimus Deinde hoc addentes ut singulis diebus in basilicis tribus singulas missas absque reliquo officio sanctarum horarum et diurnali missa cum oblationibus et orationibus celebrare non desinant Quinta vero feria omnibus hebdomadibus cum litaniis et crucibus omnis illa congregatio ad basilicam seniorem SanctiStephani infra muros venire non desinat et ibi missas celebrent In primis pro domino nostro piissimo rege Dagoberto et ejus nobilissima stirpe tam præterita quam futura et omnibus christianis regibus et pro me peccatore et omnibus antecessoribus et successoribus meis qui in hac sancta sede sederunt vel sedere habebunt et pro omni populo sancto Dei Si quis vero [quod futurum esse non credo nisi Deus fieri permittat] qui hanc religionem et eleemosynam de mea parvitate institutam destruere præsumserit aut de potestate hujus ecclesiæ pontificis abstrahere vel minuere de his quæ supra diximus vel quæ Deus ibi augere voluerit diabolica plenus nequitia auferre tentaverit quæque ille sublimis vel mediocris persona exstiterit convocamus contra eum cœlum et terram omnes angelos et archangelos prophetas et patriarchas apostolos et martyrium sancti Stephani et sancti Juliani et cum omnibus martyribus confessoribus et virginibus et omnibus sanctis Dei quatenus in primis iram Dei incurrat et ab omnibus sanctis alienus exsistat et inferni eum vorago excruciet et cum Dathan et Abiron et cum Anania et Saphira et Simone mago sententiam judicii æterni incurrat nisi condignam emendationem fecerit tollatur ne videat gloriam Dei neque remittatur illi in præsenti sæculo neque in futuro PALLADIUS quamvis peccator et fragilis episcopus subscripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter