utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340006

Charter Number: 02340006
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0657
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Dominis sanctis et summi culminis apicem pontificatus cathedræ specula præsidentibus in Christo fratribus Senonicæ civitatis comprovincialibus Chrodoberto Farone Bertoaldo Audoeno Gauzberto Eligio Emmo peccator supplex vester in Domino præsumit mittere salutem Licet nos antiquæ regulæ constituta salubre observatione custodire conveniat tamen utile provisione tractantes id constituemus ut quod sacris deliberationibus non derogat intrepida observatione servetur Et quia vir venerabilis Aghilenus abba una cum fratribus secum consistentibus de monasterio sancti Petri et Pauli quem domna Teodechildis regina quondam suo opere construxit vel ipsa ibidem suum videtur habere sepulchrum sub opidum Senonis civitate religionis suggestionis postulatio nostrarum quippe aurium intima penetravit quæ in viscerale pietatis affectu ita cor intrinsecus suæ petitionem molivit ut petita non concedere aut certe libentissime non implere nostræ dumtaxat animæ in religioso fore poterent Sancto igitur desiderio succensis sub regula beati Benedicti et modo Luxoviensis monasterii devota mente et integra devotione deliberant consistere nostræ velocitatis extremitate supplicæ deprecationis petitionem poposcerent ubi nos fratribusque nostris Senonicæ ecclesiæ nobis sub die congregatio libentissimo impertiret Licet sancta Carthaginensis synodalis domni Augustini epistola jubeat abbates monachosque eorum libertatis privilegium ut nec ullo potestatis vinculo ab episcopis detinere sed locis quibus se propriæ monachi deliberationis institutionis quum etiam sub hujus regulæ disciplina sanctorum Agaunensium locum immoque monasteria Lirinensis Luxoviensis vel basilica domni Marcelli de inhabitatoribus libertatem quam a quibusque ibidem derelictum eatenus fuisse sancitum et nunc a succedentibus custoditur conspiratione consensu antedicti viri postulationem sanctæ religionis sublibentissime annuentis ita ab omnibus ut quæ prædicta basilica vel monachos in ipso monasterio sub evangelica libertate religionem viventibus ab ipso viro vel regio munere seu a quibuslibet christianis in agris mancipiis ministerio sacris voluminibus vel quibuscumque speciebus qui ad ornatum divine cultum pertinere noscuntur aut cæteris rebus conlata vel deinceps conlatura sunt præsentis vitæ nostræ temporis seu successorum nostrorum nullus sibi exinde aliquid clericorum aut pontificum vel regalis sublimitas suis usibus usurpare aut minorare præsumat Altare vero tantum in ipso monasterio et tabula benedicetur si defuerit episcopus Senonicæ in Dei nomine benedicat cum sancta crisma annis singulis pro reverentia sanctorum sine præmium muneris causa concedat Et quod in ipso altario fuerit in Dei nomine oblatum vel ad ipsum monasterium ad quemcumque Deo inspirante transmissum nihil sibi exinde pontifex audeat vindicare Et quum abba ille fuerit de hoc sæculo evocatus quem unanimiter omnis congregatio illa monachorum ex semetipsis optimæ regula compertum eligerent a nobis vel successoribus nostris absque ullo commodo secundum sanctos canones ordinetur et reliquos gradus clericorum sine aliqua exceptione juxta quod electio docet constituemus consecrare nullam aliam in monasterio potestatem neque in rebus neque ut diximus in personis quamdiu sub sancta regula ipse abba vel ipsi monachi seu successores eorum vixerint supradictus episcopus archidiaconus aut qualibet persona alia habere præsumat At quodcumque de eodem monasterio sicut de parrochiis aut cæteris muneris causa audeat donare vel auferre Et nisi rogitus a congregatione ipsa vel abbate nulli nostrorum audeat adire secreta aut feminium septa ut quatenus monachi solitarii nuncupantur de perfecta quiete valeant duce Domino per tempora et sub antedicta regula viventes et sanctorum patrum vitam sectantes pro statu ecclesiæ et salute regis vel patriæ valeant exorare Et si aliter ipsi monachi de eorum religione tepide egerint secundum regulam ipsius domni Benedicti et sancti Columbani ab eorum abbate aut si ipse neglexerit ab ipsis abbatibus qui regulariter vivunt corrigantur et ipsa integritate Deo adjuvante servetur et sub eo ut diximus privilegium eaque libertate qua antedicta monasteria monachis nostris ut dictum est futurisque temporibus subsistant Et quia nihil de canonica auctoritate convelletur quidquid a domesticis fidei tranquillitatem pacis tribuetur Quod si quis calliditate aut cupiditate præventus visus fuerit ea quæ sunt superius comprehensa temerario spiritu violare annum a communione omnium fratrum se noverit alienum et nihilominus hoc privilegium Christo protegente perpetuo maneat incorruptum Quam etiam constitutionis nostræ definitionem manus nostræ subscriptionibus roboratam per fratres et conservos nostros abbates perpetuis temporibus valituram ut robustior maneat vobis vel cæteris destinavimus insuper confirmandam stipulatione subnexa Actum Mansolaco curte dominica anno tertio regni domini nostri Clotharii regis EMMO episcopus JOHANNES peccator hoc privilegium consensit UNEMUNDUS hoc privilegium consensit EODALDUS episcopus hunc privilegium consentiens BERTHALDUS peccator hunc privilegium consentiens LEOBOLDUS episcopus AMICHARIUS in Christi nomine acsi peccator episcopus hunc privilegium consensit In Christi nomine GAUTIOBERTUS episcopus hunc privilegium consentiens HUGHIERIUS peccator hunc privilegium consentiens CHRODOBERTUS peccator hunc privilegium cons BURGUNDOFARUS in Christi nomine acsi indignus episcopus hunc privilegium cons MAURINUS peccator hunc privilegium cons BERTOFRIDUS episcopus peccator Ambianis urbis cons BIOGO peccator Luxogius urbis episcopus In Christi nomine BERCARIUS etsi peccator episcopus In Christi nomine CONCESSUS peccator episcopus Ebrocini cons HECHERIUS peccator hunc privilegium cons In Christi nomine MOMOLENUS acsi peccator episcopus hunc privilegium cons RIGAUVALDUS peccator hunc privilegium cons In Christi nomine LUPUS episcopus consentiens hunc privilegium cons GAUDEMUNDUS peccator hunc privilegium consentiens DEOCHARIUS peccator serviens consentiens In Christi nomine GYROINDUS acsi peccator consentiens In Christi nomine DRUSIO acsi peccator hunc privilegium cons In Christi nomine ego AUDEBERTUS acsi indignus episcopus hunc privilegium consentiens In Christi nomine RAGNOBERTUS acsi indignus episcopus cons
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter