utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340012

Charter Number: 02340012
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0810
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Sancto et Deo amabili Magnoni dono Dei archiepiscopo ex Senonica urbe ego in Dei nomine Ebroinus dono Dei archiepiscopus ex Biturige urbe in domino Jesu salutem optamus vobis in perpetuum De cetero notum facimus sanctitati vestræ quia iste præsens presbyter nomen Dodobertus parochianus noster in nostra diœcesi natus et sacras litteras edoctus sit eumque ad ordinem sacrum promoveri jussimus Postea vero petiit a nobis licentiam ut in vestra parochia apud hominem aliquem nomine Hercambaldum manere possit Nos vero petitionem illius non denegavimus nisi licentiam illi dedimus quia scimus quod de bene liberis hominibus ortus sit Unde has literas commendatitias more ecclesiastico factas ad sanctitatem vestram missimus ut scire valeat Deo digna charitas vestra eum nec fuga lapsum nec sua malitia a nobis ejectum sed nostra voluntate destinatum Et ut certius credatis græca elementa quæ octogenarium quadringintesimum et primum numerum exprimunt in primis adnexuimus Petri quoque nominis primam literam sumptam in medium adscribere rogavimus Nihilominus etiam parvitatis nostræ nominis primam literam E magnitudinis vestræ secundam literam A istius fratris tertiam literam civitatis nostræ quartam et indictionem quartam adjunximus Addidimus nonagenarium et nonum numerum id est et [] et insequenter impressione sigilli nostri subter firmavimus et manu propria eam roboravimus et a clericis nostris roborari jussimus Actum in anno X imperii Domini nostri Caroli et anno XLIII regni ejus in Dei nomine feliciter amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter