utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340013

Charter Number: 02340013
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0814
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine Domini Dei et salvatoris nostri JesuChristi Hludovicus divina ordinante providentia imperator augustus Si sacerdotibus in quibuslibet necessitatibus ecclesiasticis nostra auctoritate sublevandis consulimus et ad ministerium suum liberius exsequendum opem ferimus a summo pontifice Domino nostro JesuChristo æternæ remunerationis largiri nobis præmia non ambigimus Certum sit igitur omnibus fidelibus sanctæ Dei ecclesiæ et nostris præsentibus videlicet et futuris quia venerabilis Betto Lingonensium urbis episcopus obtulit nobis auctoritates antecessorum nostrorum regum in quibus insertum reperimus quod olim propter occupationem Sarracenorum instrumenta cartarum vel etiam immunitates regum quæ ibidem erant perdita vel dirupta fuissent et iidem reges sua auctoritate miserandi gratia ad preces prædecessorum suorum episcoporum eamdem relevare jacturam ita videlicet ut eorum auctoritatem antecessores sui episcopi res et mancipia quæ in eisdem instrumentis cartarum incendio exustis continebantur sive eadem quæ postea a catholicis viris eidem conlata fuerunt ecclesiæ hactenus secure et quiete in jure et potestate prædictæ tenuissent ecclesiæ Sed et ipsam sanctam sedem antecessores nostros reges cum cellulis subjectis vel omnibus rebus juste ad se adspicientibus munitionem videlicet Lingonicæ civitatis ubi habetur ecclesia in honore sancti Mammetis eximii martyris castrum Divionense in quo sita est ecclesia in honore S Stephani protomartyris et juxta murum monasterium B Benigni cum omni eorum integritate Et in pago Tornetrensi monasterium Melundense et in eodem pago castrum Tornotrense caput videlicet comitatus et abbatiolam S Symphoriani in Ladiniaco cum ecclesiis aliisque rebus sibi adspicientibus et infra muros jam dictæ Lingonis abbatiam S Petri et juxta eamdem civitatem monasterium sanctorum Geminorum et in comitatu Portense cum omnibus sibi competentibus ecclesiam S Gengulfi martyris Christi quæ quondam quorumdam principum tyrannica sacrilegaque temeritate atque inlicita præsumptione sine omnipotentis Dei respectu substracta fuisset sed per eumdem decretum in eodem restituta et confirmata Et in pago Atoariorum monasterium Besuense sub plenissima semper defensione et immunitatis tuitione habuissent Ob firmitatem tamen rei postulavit prædictus Betto episcopus ut eorumdem regum auctoritates ob amorem Dei et reverentiam S Mammæ martyris nostra confirmaremus auctoritate Cujus petitioni libenter adquievimus et hoc præceptum auctoritatis nostræ circa ipsum locum pro amore omnipotentis Dei et S Jacobi apostoli et fratris Domini cujus brachium in ecclesia S Mammetis conditum est fieri decrevimus per quod jubemus atque præcipimus ut nemo fidelium nostrorum vel quilibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones sive eas ante præfatam occupationem Saracenorum a rectoribus ipsius ecclesiæ per præfata strumenta cartarum legaliter possessas et pro auctoritate confirmationis antecessorum nostrorum regum postea ad partem ipsius ecclesiæ confirmatas nullas redhibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea quæ supra memorata sunt exigere penitus præsumat sed liceat memorato præsuli suisque successoribus res prædictæ ecclesiæ cum cellulis sibi subjectis sub immunitatis nostræ defensione quieto ordine possidere et nobis fideliter deservire atque pro stabilitate nostra vel totius imperii a Deo nobis conlati vel conservandi una cum clero et populo sibi subjecto Dei misericordiam exorare et quicquid exinde fiscus noster exigere debet ad integrum prædictæ ecclesiæ concedimus ut perpetuis temporibus ibidem proficiat in augmentum Et hanc auctoritatem ut firmius in Dei nomine habeatur et a fidelibus santæ ecclesiæ et nostris diligentius conservetur manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus Signum HLUDOVICI serenissimi imperatoris HELISAKAR recognovit et subscripsit Data V idus septembris anno primo Christo propitio imperii nostri indictione VIII Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter