utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340014

Charter Number: 02340014
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0816
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine Dei et salvatoris nostri Jesu Christi Ludovicus divina ordinante providentia imperator augustus Omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus vicariis centenariis teloneariis actionariis vel omnibus rempublicam administrantibus seu ceteris fidelibus sanctæ Dei ecclesiæ et nostris tam præsentibus quam futuris notum sit quia venerabilis Alegrerus abbas ex monasterio Sancti Germani quod est constructum in suburbio Autissiodorensis civitatis ubi ipse sanctus corpore requiescit detulit nobis auctoritatem avi nostri Pippini regis et Karoli bonæ memoriæ genitoris nostri piissimi augusti seu et antecessorum nostrorum regum videlicet Francorum in quibus continebatur qualiter ipsi ob æternæ retributionis fructum concessissent eidem monasterio teloneum de quatuor navibus quæ per Ligeris flumen seu cetera flumina propter sal [] commercia discurrebant undecumque fiscus teloneum exigere poterat Pro firmitatis namque studio postulavit nobis præfatus Alegrerus abbas ut paternum seu prædecessorum nostrorum regum morem sequentes hujusmodi auctoritatis nostræ beneficium eidem concederemus vel confirmaremus monasterio Cujus precibus nobis ob amorem Dei et reverentiam sancti Germani pontificis hoc præceptum munificentiæ nostræ firmitatis gratia circa ipsum monasterium fieri libuit per quod jubemus atque præcipimus ut nullus judex publicus vel quilibet ex judiciaria potestate prædictas quatuor naves quæ per fluvium Ligeris vel per cetera flumina infra ditionem imperii nostri ob utilitatem et necessitatem ipsius monasterii discurrunt ad quascumque civitates castella aut portus vel cetera loca accessum habuerint nullus ex eis aut hominibus qui eas prævident nullum teloneum aut ripaticum aut portaticum aut pontaticum aut salutaticum aut cespitaticum aut cœnaticum aut pastionem aut laudaticum aut tranaticum aut pulveraticum aut ullum occursum vel ullum censum aut ullam redibitionem accipere vel exigere audeat sed licitum sit absque alicujus illicita contrarietate vel detentione per hanc nostram auctoritatem naves et homines qui eas prævidere debent cum hiis quæ deferunt libere atque secure ire atque redire Et si aliquas moras in quolibet loco fecerint aut aliquid mercati fuerint aut vendiderint nihil ab eis prorsus ut dictum est exigatur Hæc vero auctoritas ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sanctæ Dei ecclesiæ et nostris verius credatur et diligentius conservetur manu propria subterfirmavimus et anuli nostri impressione signari jussimus Datum VI idus martii anno Christo propitio tertio imperii domni Ludovici piissimi augusti indictione IX Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter