utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340015

Charter Number: 02340015
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0800 - 0900
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine Dei et salvatoris nostri Jhesu Christi Ludovicus divina ordinante providencia imperator augustus Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei ejusque in eisdem locis si famulantes beneficia opportuna largimur premium nobis apud dominum eterne remunerationis rependi non diffidimus Idcirco notum esse volumus omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris presentibus scilicet et futuris quia adiens serenitatem culminis nostri vir illustre Hugo comes nobis detulit preceptum immunitatis domini genitoris nostri Karoli imperatoris in quo continebatur insertum qualiter monasterium quod dicitur Sancti Juliani puellarum quod est situm non procul ab urbe Autissiodorense constructum in honore Sancte Marie semper virginis quod ipse largitionis nostre munere in beneficium habere videtur non solum idem domnus et genitor noster sed antecessores ejus reges videlicet Francorum concessissent eidem monasterio ut nulli episcopi vel archidiaconi loci illius nisi orationem aut predicationem lucrando nec ullus quilibet judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate accinctus ne ut res vel rebus ipsius monasterii nullum debuisset habere introitum petens ut similia ob anime nostre remedium predicto contulissemus monasterio Cujus petitioni libenter aurem accommodare placuit et hanc nostre auctoritatis preceptionem fieri jussimus per quam precipimus atque jubemus ut sicut superius insertum est absque ullum introitum episcopi aut archidiaconi nisi orationem aut predicationem faciendam sed quod nullus judex publicus vel quilibet ex judiciaria potestate in ecclesia aut loca vel agros seu reliquas possessiones predicti monasterii quas moderno tempore juste et legaliter in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri juste et legaliter possidet vel ea que deinceps in jure ipsius monasterii voluerit divina pietas augeri ad causas judiciario more audiendas aut freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fide jussores tollendos aut homines ipsius monasterii distringendos nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas ullo unquam tempore ingredi audeat vel ea que supra memorata sunt penitus exigere presumat sed liceat rectoribus predicti monasterii sub immunitatis nostre defensione cum rebus et mancipiis ad idem monasterium jure pertinentibus quiete vivere ac residere Et quicunque ex inde fiscus noster sperare poterat nullatenus exactetur nec requiratur qualiter sanctimoniales in eodem monasterio degentes pro nobis actum pro stabilitate imperii nostri Domini misericordiam exorare delectet Et ut hec auctoritas firmior habeatur manu propria subter firmavimus et anuli nostri signari jussimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter