utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340020

Charter Number: 02340020
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0829
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Excellentissimæ venerationis honore dignissimo Hilduino domino vere sanctissimo Senonicæ plebis humillima devotio æternæ prosperitatis in domino salutem Quia divina inspirante mesericordia fastidiosæ importunitatis nostræ clamoribus mi domine sæpe compati dignati estis idcirco etiamnum nimia compulsi necessitate vestræ celsitudinis aures inquietare præsumpsimus Novimus etenim reverentissime Domine quomodo prioribus petitionibus nostris benigne et misericorditer adsistere dignati estis quomodo etiam a nullis nostris meritis et quod nunquam futurum sperabamus alteram nobis electionem impetrare ac concedere studuistis Sed quoniam peccatis nostris ut credimus exigentibus vota et desideria quibus sanctitatem vestram toties pulsare ausi sumus plurimum impedita ad effectum pervenire non meruerunt idcirco et hac vice ad vos causas miseriæ nostræ referre compulsi sumus Fecimus domine mi et nunc secundam electionem et invenimus hominem ex nostris a puero nobis bene notum genere et moribus non infamem docilem ætate huic officio congruum litteratoriæ professionis non usquequaque ignarum divinæ quoque scientiæ non penitus expertem quarumdam etiam aliarum artium portionem habentem Quem cum obtulissemus nullatenus putantes rejiciendum ipsis missis dominicis impedientibus quod optavimus non meruimus adipisci Propterea vestræ pietatis vestigiis animo provoluti flebiliter postulamus ut tamdiu rem suspendere dignemini quousque cum scripto homine ad vestram celsitudinem properantes ipsi vobis melius nostram pandamus memoriam Et siquidem ad hoc onus ferendum persona quam dicimus sufficere minusve poterit dignationis vestræ judicio aut suscipiatur aut reprobetur dum amplius nec nos adquisitis occasionibus quidam sic crucient nec a nobis abjectissimis vestra mansuetissima sublimitas diutius inquieretur His itaque clementiæ vestræ suggestis atque utinam impetratis oramus supernam misericordiam ut multimoda vos prosperitate valere concedat et æternæ beatitudinis gaudia consequi quandoque permittat Eximio domino et vere sanctissimo Hilduino sacris negotiis a Deo prælato Senonicæ urbis abjecta et humilis ecclesia perpetuam salutem
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter