utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340022

Charter Number: 02340022
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0833
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine domini Dei et salvatoris nostri JesuChristi Hludowicus divina ordinante providentia imperator augustus Si petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus dignæ retributionis præmio nos a Domino remunerari fideliter credimus Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum tam præsentium quam et futurorum sollertia quia vir venerabilis Sulpicius abba monasterii S Columbæ martyris Christi in quo ipsius et S Lupi confessoris Christi corpora humata venerantur detulit obtutibus nostris quandam auctoritatem inmunitatis domni et genitori nostri Karoli bonæ memoriæ piissimi augusti in qua erat insertum qualiter idem ipse et antecessores ejus reges videlicet Francorum prædictum monasterium ob amorem Dei tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium sub plenissima tuitione et immunitatis defensione habuissent Continebatur etiam in eadem auctoritate quod Lotharius et Dagobertus quondam reges eidem monasterio quasdam villas concessissent quarum vocabula sunt Cersiacus et GrandisCampus easdemque villas vel quicquid eo tempore juste et rationabiliter prædictum possidebat monasterium idem domnus imperator per eandem confirmavit auctoritatem ut suo et successorum temporibus jure perpetuo a prælatis et agentibus ipsius monasterii possiderentur Ob firmitatem tamen rei postulavit nos prædictus Sulpicius abba ut paternam auctoritatem propter reverentiam memoratorum sanctorum et æternæ retributionis fructum nostra confirmaremus auctoritate Cujus petitioni libenter annuentes postulata concessimus et ea per hanc nostram auctoritatem confirmamus Quapropter præcipientes jubemus ut nullus judex publicus vel alia quælibet judiciariæ potestatis prædita persona in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memorati monasterii quas moderno tempore in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri juste et legaliter possidet vel quæ deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri ad causas judiciario more audiendas vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fidejussores tollendos aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam et servos super terram ipsius commanentes injuste distringendos aut sicut in predicta auctoritate domni imperatoris continetur consuetudinarios distringendos aut theloneum tollendum aut ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas ullo unquam tempore ingredi audeat vel ea quæ supra memorata sunt penitus exigere præsumat Sed liceat memorato abbati suisque successoribus res prædicti monasterii sub immunitatis nostræ defensione quieto ordine possidere Et quicquid exinde fiscus sperare poterit totum nos pro æterna remuneratione præfato monasterio concedimus ut in alimonia pauperum et stipendia monachorum ibidem Deo famulantium perenniter proficiat in augmentis De villis vero superius nominatis vel de omnibus rebus præsenti tempore juste possessis sic in ditione ipsius monasterii perpetuo permaneant sicut in auctoritate domni et genitoris nostri vel prædecessorum regum continetur quatenus ipsos monachos qui ibidem Deo famulantur pro nobis et conjuge proleque nostra atque stabilitate totius imperii nostri a Deo nobis concessi ejusque clementissima miseratione per immensum conservandi jugiter Domini misericordiam exorare delectet Hanc itaque auctoritatem ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sanctæ Dei ecclesiæ et nostris verius credatur et diligentius conservetur manu propria subterfirmavimus et anuli nostri impressione signari jussimus Signum HLUDOWICI serenissimi imperatoris MAGINARIUS notarius ad vicem Theotonis recognovit Data IV idus junii anno Christo propitio XX imperii domni Hludowici serenissimi imper indictione XI Actum Wormatia civitate in Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter