utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340023

Charter Number: 02340023
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0835
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine domini Dei et salvatoris nostri JesuChristi Ludovicus divina repropitiante clementia imper augustus Si petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus quas majestatis nostræ auribus insinuaverint divini cultus amore favemus illius misericordiam nobis propensius conciliandam omnino confidimus Quapropter notum esse volumus cunctis fidelibus sanctæ Dei ecclesiæ et nostris præsentibus scilicet et futuris quia Christianus venerabilis abbas monasterii sancti Germani confessoris Christi quod est situm in suburbio Autissiodorensium adiens serenitatem culminis nostri suggessit mansuetudini nostræ antecessorem suum abbatem DeusDedit vocabulo nostram jamdudum petivisse clementiam ut nostræ auctoritatis præcepto licentiam sibi monachisque in eodem monasterio sub suo regimine degentibus daremus abbatibus more humanæ fragilitatis decedentibus ex semetipse secundum S Benedicti regulam eligendi abbatem nosque ejus rationabilibus precibus annuentes non solum eamdem licentiam ob divinum amorem tribuisse sed nostro imperiali præcepto eam denuo confirmasse Sed quoniam quibusdam emergentibus adversæ partis turbinibus idem nostræ confirmationis scriptum nobis fideliter obediendo excidisse seque amisisse professus est humillimis precibus nostræ supplicavit clementiæ ut memoratam auctoritatem nostri favoris benignitatisque abundantia rescriptam recipere mereretur Cujus supplicationes dignas ac rationabiles judicantes aurem illi accommodare libuit et idcirco hos nostræ auctoritatis apices circa memoratum Christianum abbatem ac monachos in sæpedicto monasterio S Germani confessoris Domini per tempora labentia sub regulari habitu degentibus fieri darique decrevimus per quos præcipimus atque jubemus ut quandocumque quispiam abbatum ejusdem monasterii divina vocatione rebus humanis excesserit licentiam habeant ex semetipsis si talis inter eos inveniri poterit qui eis secundum regularem ordinem præesse valeat et prodesse abbatem eligere quatenus regularis ordinis normam ejus sanctissima administratione integerrime conservantes immo adimplere studentes pro nobis conjuge proleque nostra ac stabilitate et pace totius imperii a Deo nobis commissi attentius eos quietiusque Domini misericordiam indefessis precibus exorare delectet Et ut hæc nostræ præceptionis auctoritas nostris et successorum nostrorum temporibus inviolabilem et inconvulsam obtineat firmitatem manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri impressione assignari jussimus Data IV kalendas augusti anno Christo propitio vigesimo secundo imperii domni Ludovici piissimi augusti indictione XIII Actum Luco villa in Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter