utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340027

Charter Number: 02340027
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0847
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ trinitatis Karolus gratia Dei rex Si illius amore cujus munere cæteris mortalibus prelati sumus soli Deo sub sancta religione militantibus ad laudem honoremque ipsius et ad animarum salutem supernis angelorum cœtibus in æterna beatitudine adscribendarum terrenæ commoda subsidii temporalis sine quibus præsens transigi non potest comparamus ut illi tantummodo sine impedimento quantum mortalitatis præsentis sinit fragilitas libere deserviant cui se semel mancipasse ad laudem obsequiumque ipsius totum vitæ suæ cursum noscuntur nostri laboris studium et pietatis opus apud eum nullatenus fore sine fructu credimus sine quo nec velle quisquam bene potest quanto magis perficere Igitur comperiat omnium fidelium sanctæ Dei ecclesiæ tam præsentium quam futurorum sinceritas quia venerabilis Wenilo sanctæ Senonicæ ecclesiæ archiepiscopus ostendit nostræ serenitati preceptum a domno et genitore nostro augusto Hludovico et petitione reverendi quondam sui prædecessoris Hieremiæ factum de cellis monachorum sui episcopatus humiliter petens ut ea nostræ auctoritatis etiam quoque scripto innovare dignaremur Cujus rationabili petitioni denegare noluimus Sed pro amore Dei admonitionibus illius libenter nos paruisse cunctis notum esse volumus Quocirca notum sit omnibus Dei fidelibus et nostris præsentibus atque futuris quia præfatus dilectus nobis Wenilo archiepiscopus præfatam domni et genitoris nostri præ manibus tenens ejusdem modi relationis ac rationis præceptionem humili sucgestione clementiæ nostræ innotuit eo quod cellæ cœnobiales episcopii cui auctore Deo præest id est cella S Petri et cella S Johannis et cella S Remigii in quibus monachi sub sanctæ regulæ disciplina religiosam vitam divine pietati toto laboris adnisu debent exibere variis casibus diversisque indigentiis quibus humana fulcitur fragilitas ante addicti sub manibus et potestate antecessorum ipsius urgente omnimoda inopia longe a suo proposito oberrantes exorbitaverunt Dum videlicet memoratarum substantia cellarum per divisionem olim factam inminita fuisset et qui præerant episcopi non habentes unde subsidia sumptuum suis usibus necessaria caperent ex eisdem cellis quantum extorquere quibant dum aliunde sufficientiam habere non possent dari sibi cogebant Sicque fiebat ut hii qui devota stabilitate mentis et corporis ibidem supernæ pietati laudes persolvere suamque vitam commendare pro nostra quoque conjugis ac liberorum incolumitate et pro regni divina nobis miseratione concessi conservatione proque totius ecclesiæ indulgentia et felici ad æternam beatitudinem perventione interpellare debeant dum a monasterii claustris turpiter quæritando ea quibus suam tuerentur inopiam longe lateque vagarentur confusa ordine quem servare debuerant non solum eorum causa quæ præmisimus nobis nihil prodesse poterant verum etiam sibi suisque prælatis non absurde plurimum crederentur obesse Cujus rei gratia memorati episcopi precibus admoniti dignum opus reipsa fieri duximus ut dum adhuc in hoc mortali corpore substitimus non solum [iis] qui nunc temporis in eisdem locis divinis cultibus mancipati esse noscuntur sed illis quoque qui futuris temporibus amore supernæ sapientiæ inlustrati eadem ad serviendum Deo expetierint loca prospiciamus quatinus ex eisdem temporalium solatia sumptuum suo ordini congruentia habeant quibus in hac peregrinatione interim sustentari queant donec ad æternæ patriæ gaudia divina misericordia vocati valeant pervenire Constituentes itaque hoc nostræ auctoritatis præceptum juxta memorati episcopi petitionem decrevimus fieri ut ex rebus quascumque supra jam nominatæ cellæ nunc temporis usibus monachorum ibidem Deo servientium deputatas habent nullus episcoporum quicumque divina vocatione per tempora successerit præsumat aliquid subtrahere vel inminuere quolibet argumento vel occasione neque in beneficium dare aut suis usibus adplicare sed ita per omnia conservare studeat sicuti memoratus episcopus in libelli serie singula loca per ordinem adnotando digessit et manu sua subscripsit et in conventu episcoporum eos qui aderant subscribere rogavit propter cavendas omnimodas contentiones quæ futuris temporibus poterunt aboriri sed nec eorum aliud servitium vel majora munera inde sibi pro tempore usurpet præter ea quæ in libello eodem idem ipse episcopus inserere putavit Ac ne hujus decreti causa in eisdem cœnobiis abbates vel monachi constituti contra suum incipiant superbire episcopum præcavimus omnem occasionem amputandam neque locum diabolo dandum salva scilicet in omnibus auctoritate et potestate episcopi in cunctis ecclesiasticæ regulæ disciplinis videlicet ut easdem cellas sub proprio semper regimine gubernans secundum institutionem sanctæ regulæ abbates constituat et si necesse fuerit mutet prava quæque corrigat superflua resecet virtutes nutriat eradicet vicia utque bonus agricola evellens frutices patrum sequens instituta discernat qualem cuique terræ sementem mandare debeat Hanc autem nostræ constitutionis auctoritatem ideo factam ne religionis ordo in supra scriptis locis nostris futurisque temporibus confundatur sed per omnia in Dei servitio ad cujus laudem et obsequium conditi sumus inviolabiliter in perpetuum conservetur ut pleniorem in Dei nomine cunctis temporibus obtineat firmitatem manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione signari jussimus Signum KAROLI gloriosissimi regis GISLEBERTUS notarius ad vicem Hludowici recognovit et subscripsit Data VII kalendas mar anno VIII regnante Karolo gloriosissimo rege indictione X Actum in monasterio S Martini in Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter