utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340028

Charter Number: 02340028
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0847
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
+ In nomine sanctæ et individuæ trinitatis Karolus gratia Dei rex Cum petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus superni muneris donum nobis a Domino impertiri credimus Proinde notum esse volumus omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum sagacitati quia monachi monasterii sanctæ Columbæ martyris Christi In quo ipsius et sancti confessoris corpora humata venerantur adientes serenitatem culminis nostri innotuerunt eo quod antecessores illorum regio munere ab antiquis temporibus ob necessitatem suam subplendam cotidie karradas duas lignorum de silva SanctiStephani quæ adjacet villæ Nadiliaco absque ullius personæ contradictione accepissent Sed propter futuras occasiones evitandas petierunt serenitati nostræ Ut quod antiqua consuetudine et regio dono ipsi et antecessores ipsorum actenus adipisci meruerant per nostræ auctoritatis preceptum deinceps firmius tenere potuissent quorum petitionibus ob divinum amorem assensum prebuimus et hos nostræ largitionis apices memoratis monachis et eorum successoribus fieri jussimus per quos sanccimus Ut de jam dictæ silvæ karradis duabus netionendis monachis In sæpedicto monasterio commorantibus per futura tempora nullus impedimentum facere presumat Quatinus pro nobis conjuge proleque nostra ac stabilitate totius regni a Deo nobis commissi eos liberius domini misericordiam exorare delectet et Ut hoc nostræ munificentiæ preceptum inviolabilem futuris temporibus atque inconvulsum obtineat firmitatem manu propria subter eum firmavimus et anuli nostri impressione signari jussimus Signum KAROLI gloriosissimi regis + GISLEBERTUS notarius ad vicem Hludovici recognovit et subscripsit + Data nonas decembris anno VIII regnante Karolo gloriosissimo rege indictione X Actum In Compendio regio regio palatio In Dei nomine feliciter amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter