utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340033

Charter Number: 02340033
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0855
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ trinitatis Karolus gratia Dei rex Si enim quod ad servorum Dei quietem [] Verum licet ecclesiastica atque pontificalis constitutio sua imo et divina auctoritate firma esse prævideat tamen non indecens atque incongrum judicavit si nostra etiam regali auctoritate sua constitutio firma esse perpetuo sanciretur Pariter eis concessimus licentiam omni tempore ex sese eligendi abbatem sicut in memorato privilegio plenius continetur Ac vero et villam videlicet Valliculas ubi ipsum monasterium habetur fundatum cum omnibus appenditiis et adjacentiis vel integritatibus unde memorati cœnobii fratres kartarum strumenta ab illustri femina superius memorata Hrotlaum præ manibus habere videntur et villam Caniacum cum suis appenditiis villam Lauram cum suis integritatibus et villam Fontaniculum cum suis territoriis et Columbarium cum suis adjacentiis et Janciacum cum suis integritatibus atque Micariolum et Villamnovam necnon et Metsonum seu Braciacum atque Visiacum sive Stanacum et villam Manescam cum omnibus integritatibus supradictarum villarum rerumque sicut a prædicto episcopo venerabili eis ordinabiliter concessum est omni tempore in stipendiis et usibus memorati cœnobii fratrum perpetuo præsenti hac nostra auctoritate denuo pleniter delegamus Quæ sunt imprimis per diversa superius dicta loca mansa CXC Simul etiam sicut in sæpedicto privilegio continetur licet eis per exhortationem et ordinationem sui venerabilis archiepiscopi Aldrici corpora quæ infra diœcesim sunt ex locis ub non satis reverenter excoluntur ad jam dictum monasterium deferre videlicet ut majoris dignitatis atque religionis officio inibi quotidie celebrentur Proinde hos nostræ auctoritatis imperiales apices erga sæpedictum monasterium fieri decrevimus per quos decernentes præcipimus atque sancimus ut sicut a memorato venerabili Aldrico archiepiscopo [] Signum KAROLI gloriosissimi regis Data non maii anno XII indict I regnante Karolo gloriosissimo rege Actum in villa palatioque regio Carisiaco in Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter