utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340034

Charter Number: 02340034
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0853
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Karolus gratia Dei rex Si peticionibus servorum Dei quas nobis pro suis necessitatibus insinuaverint benignum assensum prebemus regis precellencie opera imitamur ac per hoc eterne beatitudinis gloriam facilius nos adepturos non dubitamus Itaque notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris presentibus atque futuris Quia monachi monasterii SanctiGermani cui Deo auctore Hugo abbas preesse cognoscitur ad nostram accedentes sublimitatem humiliter petierunt ut quasdam villas ex eadem abbacia usibus eorum deputatas perpetua lege habendas auctoritatis nostre precepto concedere et confirmare dignaremur Quorum peticionem clementer nos audisse et libenter excepisse omnibus Dei nostrisque fidelibus notum volumus esse Sunt autem hec nomina earumdem villarum Airiacus Altaripa cum appendiciis suis Caniacus Ponsnascencii cum appendiciis suis Monasteriolum medium Listralis cum appendiciis suis Desiniacus cum appendiciis suis Albus Cippus media Festiniacus cum appendiciis suis Mairiacus Urgiacus et Pauliniacus cum appendiciis earum Buculiacus Valens Quinciacus media et Cociacus et in villa Habuniaca mansum unum ad salarias vineæ quoque circa ipsum monasterium Has denique res cum familia et alia omni integritate usibus et stipendiis memoratorum servorum Dei sine aliqua substractione aut minoracione perhennibus temporibus habendas altitudinis nostre testamento hoc constituimus et confirmamus Preterea concedimus eis quandam villam que appellatur Egliniacus cum omnibus appendiciis suis ut quidquid ex ea juste et racionabiliter fieri potest ad vestimenta eorumdem Dei servorum omni tempore prebeat augmentum Pisces vero que ex ea haberi possunt refeccioni eorum conferunt suplementum Precipientes autem jubemus et jubentes confirmamus ut nulli abbatum ejusdem loci aut cuilibet alteri persone liceat ex prescriptis omnibus rebus aliquid in alios preterquam constituimus usus redigere aut retorquere aut alicui habendum conferre neque censum aut honorem aut dona quilibet ab eisdem servis Dei ullatenus presumat requirere set quicquid exinde fieri potest juxta quod presignatum est regulari amministratione usibus et utilitatibus eorum auctore Deo omnibus habeant temporibus Interea volumus et confirmamus ut quicquid de seculo in idem monasterium ad regularem conversacionem agendam favente Deo venientes ex possessionibus suis optulerint sive contulerint sicuti eorum voluntas et collatio facta apparuerit sine rectorum ejusdem loci aliqua immutacione inviolabiliter semper perseveret atque permaneat Ut autem hec precellencie nostre confirmacio meliorem semper in Dei nomine optineat firmitatem manus nostra eam subter firmavimus et de anulo nostro sigillari fecimus Datum pridie kalendas julii anno XIIII regnante Karolo glorioso rege indictione I Actum Odonna vicum in Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter