utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340035

Charter Number: 02340035
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0856
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ trinitatis Karolus Dei gratia rex Quicumque regum regiæ dignitatis culmine præferri desiderant merito omni obsequio Deum efferre debent cujus gratia præferuntur Igitur noverit omnium sanctæ Dei ecclesiæ fidelium tam præsentium quam ac futurorum solertia quia nos qui ubique provectum sanctæ Dei ecclesiæ provehi et sublimari gaudemus opesque ecclesiasticas ut nostras curamus et tuemur præcipimus subditam potestati nostræ quandam villam de comitatu et dominio Trecassinæ urbis in integro restitui ac mancipari cuidam monasterio ac monachis ibidem Deo famulantibus quod est in suburbio ejusdem id est Trecassinæ urbis et vocatur S Bobini Cella constructum in honore S Petri apostolorum principis cui præesse dignoscitur Haidegingus venerabilis abbas quodque etiam monasterium sub tuitione et mundeburdo ex longo tempore constat esse comitis prædictæ civitatis Cujus monasterii utilitates et necessitates nos considerantes quoniam nobis idem locus charissimus est villam de qua jam supra diximus cum omni sua integritate atque appenditiis suis necnon et mancipia utriusque sexus perpetualiter delegamus prædicto loco sancto ac monachis ibidem Deo servientibus mancipandam Vocatur siquidem eadem villa unde omnis hæc mentio est Silviniacus et est in pago Tornodrensi episcopatus S Petri subdita potestati comitatus ejusdem urbis et ex multo jam transacto tempore præfato monasterio quoniam pauperrimum erat tradita Non multo vero decurso tempore constat eandem penitus sublatam esse illi loco per violentiam et vim cujusdam Aleranni comitis Nos autem sicut prædiximus qui res ecclesiasticas pro viribus curamus ab hinc et in reliquum præfatam villam jam dicto monasterio seu sanctis fratribus ibidem Deo famulantibus perenniter mancipandam jure inviolabili confirmamus ut neque comes nec ulla judicialis potestas quicquam minuere aut infringere conetur ex omni ejusdem villæ integritate sed in emolumentum mercedis nostræ animæ quemadmodum antiquitus illi loco deservire visa est sic quoque æternaliter præcipimus deserviendam et mancipamus possidendam Et ut hæc nostræ recordationis authoritas majorem in Dei nomine detineat vigorem de annulo nostro subter eam jussimus sigillari IDRICUS diaconus ad vicem Ludovici rescripsit Data IV idus januarii indictione IV anno XIX regnante Carolo gloriosissimo rege Actum CellaBobini in Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter