utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340036

Charter Number: 02340036
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0859
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ trinitatis Karolus gratia Dei rex Notum sit omnibus sanctæ Dei ecclesiæ fidelibus et nostris præsentibus atque futuris quia nos Autissiodorum venientes sacratissimum corpus beati Germani pretiosissimi confessoris Christi solemniter transtulimus rebusque nostræ proprietatis regiam celsitudinem imitantes publice honorare decrevimus Dedimus itaque monasterio SanctiGermani ad stipendium monachorum Deo ibidem deservientium res proprietatis nostræ sitas tam in pago Autissiodorensi quam in Ternotensi et Avalensi hoc est Luciacum Urum Modelagium et MontemAlonem cum eorum appendiciis et quicquid fidelis noster Gausmarus et modo Iterius ex nostro proprio per nostrum præstitum beneficium visi sunt habuisse ea videlicet ratione ut prædictus Iterius nullatenus omni tempore vitæ suæ memoratas res amittat nisi forte nos aliubi ei pro hoc aliud tribuamus omnibus tamen annis in festivitate SanctiGermani kalendis octobris solidos tres pro hac investitura in censum persolvere studeat Confirmamus autem ut nulli liceat prædictas donationis nostræ res in alios usus ullatenus retorquere nec aliquod servitium proinde ab eisdem monachis repetendo exquirere sed quicquid exinde juste et rationabiliter fieri potest utilitatibus eorumdem proficiat in augmentum et animæ nostræ prosit in adjutorium Ut autem hæc præcellentiæ nostræ donationis auctoritas semper in Dei nomine meliorem obtineat vigorem manu nostra eam subter firmavimus et de anulo nostro sigillari jussimus Datum ipso die V idus januarii indictione VII anno XIX regnante gloriosissimo Karolo rege Actum Autissiodori civitate in Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter