utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340039

Charter Number: 02340039
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0861
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ trinitatis Karolus gratia Dei rex Si enim ecclesiarum Dei utilitatibus sanctorumque fratrum ibidem Domini obsequiis inservientium justis ac rationabilibus petitionibus dignanter consulimus piorum regum morem exercere videmur ac per hoc non solum id nobis ad præsentis vitæ subsidium verum etiam ad perhennis remunerationis augmentum profuturum esse credimus Igitur noverit omnium sanctæ Dei ecclesiæ fidelium tam præsentium quam futurorum sollertia quia venientes quidam sancti fratres ex monasterio beatissimi Germani pontificis Autisiodorensis suppliciter innotuerunt magnitudini nostræ qualiter quandam vineolam per largitionem sui abbatis ad proprios usus hactenus tenuissent Ex quo humiliter supplicantes precati sunt quatinus eandem ad supplendos scilicet suorum necessarios usus auctoritatis nostræ præcepto æternalitater habendam sibi confirmare dignaremur siquidem ipsa vinea noscitur esse ex ratione ipsius abbatiæ sitaque in pago Autissiodorensi infra fines Vincellenses in loco qui dicitur Vallispascentis Quorum preces libenter suscipientes quia rationabiles et salutiferæ nobis visæ sunt hoc celsitudinis nostræ præceptum jam dictis sanctis fratribus fieri darique jussimus ob remedium scilicet animæ nostræ et æternorum remunerationem præmiorum per quod decernimus ac delegando confirmamus præfixam vineam usibus sanctorum fratrum præfati cœnobii æternaliter mancipandam et perhenniter famulandam ac perpetuo jure nemine refragante excolendam ita ut ab hinc in reliquum sub eorum ordinatione prout eis libuerit consistens nulla præsularis sive abbatialis potestas nec etiam quorumlibet ministerialium ex eadem vinea quippiam usurpare vel de eorum usibus subtrahere præsumat Ut autem hoc nostræ præcellentiæ ac magnificentiæ præceptum validiorem per supervenientia tempora obtineat firmitatis vigorem anuli nostri impressione subter illud insigniri sigillando decrevimus Datum XVIII kal octob indictione IX anno XXII regnante Karolo gloriosissimo rege Actum Autisiodoro civitate in Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter