utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340040

Charter Number: 02340040
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0862
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Karolus gratia Dei rex Quicquid locis divinis cultibus mancipatis aut conferendo largimur aut restituendo reddimus profuturum nobis ad eternam beatitudinem capescendam facilius et ad presentem vitam transigendam felicius omnino confidimus Itaque notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris presentibus atque futuris quia pro peccatorum meorum remissione humilibus precibus religiosorum virorum monachorum scilicet gloriosissimi confessoris Christi SanctiGermani monasterii Autissiodorensis clementer faventes res prefato monasterio per cartam donacionis delegatas sitas tam in pago Autissiodorense quam in Tornotrense quarum rerum caput Modolagius dicitur quas quondam per preceptum auctoritatis nostre Hugoni et Alberico concesseramus complacuit benignitati nostre eidem sacratissimo loco restituendo redintegrare et redintegrando pleniter restituere quare altitudinis nostre preceptum hoc fieri precipimus per quod supradictam largicionem nostram juste et racionabiliter irritam facimus Comperientes scilicet susceptores earumdem rerum nobis esse mentitos qui nostre proprietatis esse res Deo collatas nobis mentiti sunt Constituentes atque firmantes ut nulli abbatum ejusdem loci licitum sit aliquando in proprios aut in quoslibet usus redigere aut movere scilicet quicquid ex eisdem rebus fieri aut racionabiliter excoli potest usibus ac stipendiis monachorum jamdicti sancti loci secundum regularem administrationem omni tempore habeatur necessitatibusque eorum sine cujuspiam subtractione aut minoracione semper prebeant supplementum Et ut hec nostre restitucionis auctoritas firmior habeatur manu nostra subter eam firmavimus et de anulo nostro sigillari jussimus Datum V idus octobris indiccione IX anno XXII regnante Karolo gloriosissimo rege Actum Verziaco castro in Dei nomine Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter