utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340046

Charter Number: 02340046
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0864
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ trinitatis Carolus gratia Dei rex Si petitionibus servorum Dei quas nobis pro suis necessitatibus insinuaverint benignum assensum præbemus regiæ præcellentiæ opera imitamur ac per hoc æternæ beatitudinis gloriam facilius nos adepturos non dubitamus Itaque notum sit omnibus sanctæ Dei ecclesiæ fidelibus et nostris præsentibus atque futuris quia monachi monasterii SanctiGermani cui Deo authore dilectus filius noster Lotharius abbas præesse cognoscitur ad nostram simul cum consorte regni nostri Irmintrude accedentes sublimitatem humiliter petierunt ut quasdam villas ex eadem abbatia usibus eorum deputatas perpetua lege habendas auctoritatis nostræ præcepto concedere et confirmare dignaremur Quorum petitionem clementer nos audisse et libenter excepisse omnibus Dei nostrisque fidelibus notum esse volumus Sunt autem hæc nomina earumdem villarum In primis mansella in giro monasterii sita et omnes clausi vinearum in dominicatu scilicet ille qui adhæret monasterio et campania plantæ habundantia curticanus et clausellus de Pareniaco cum aliis vineolis Ariacum cum ecclesia et mansos indominicato et appenditiis suis Mansella in Fontaniliis quæ cum Wenilone episcopo commutaverunt ex rebus S Remigii Colonias villare quam cum Acliniaco villa cameræ eorum deputata præcepto nostro commutando eos habere decrevimus cum manso indominicato et appenditiis suis Mansella in Marriaco Ponsnascentus cum ecclesiis duabus et manso indominicato et appenditiis suis Mansella quæ Hildeburgis dedit Monasterium medium cum ecclesia quod ipsi habent ad vicem consultri Desiniacus cum ecclesiis duabus et appenditiis suis AlbusCippus media cum ecclesia et appenditiis suis Mansus unus in Riva et alia mansa in Sorgiaco et Logromo Orgiacus et Palliniacus cum appendiciis eorum Buquiliacus Valans Quinciacus media quam commutaverunt pro Ledismo Patriniacus cum ecclesia et manso indominicato et omnibus appenditiis suis quam de rebus S Stephani ad comitatum pagi Autisiodorensis pertinentibus cum Conrado comite et Christiano episcopo pro Festiniaco Lestralio Grenniolo præcepti nostri auctoritate commutaverunt Roconorumque cum eodem Conrado pro Modolagio commutaverunt Et Sidiacus Nauriacus Et in Bernensi pago vinea una Urus et Modologius Luciacus Monstalonus et Magniacus in quo sunt per diversa loca mansi viginti quatuor quos nos auctoritatis nostræ præcepto eorum usibus ex proprio destinavimus Vultuniacum cum appenditiis suis Mansella in Colinicitas In Acliniaco mansos tres cum farinario pro quibus ipsi dederunt quatuor mansos per diversa loca In pago Trecasino mansum unum et diversæ terræ in eleemosynam illis datæ Cella Melederensis quam eis deprecantibus ipsis monachis sociavimus cum quibus et unam villam Abundiacum nomine pro Oloniaco villa commutaverunt Præterea Quinciacus media et Cociacus quas ipsi de sua portione deputaverunt ad susceptionem ad portariam tantummodo monachorum et familiarium suorum Sed et manselli qui sunt in Vogrado et Castaneto et mansus unus in Siliniaco cum terris et vineolis et Lineriliis et Mantilla et Blariaco cum appenditiis suis et in Villare mansos duos cum vineolis et terris quas diversi homines pro elemosyna vel pro loco sepulturæ largiti sunt et in Badesia mansum unum thesauro deputatum Res quoque quas dedit Airmarus vir nobilis ad stipendium pauperum quos nonnones vocant hoc est in Nigranto et in Lagunas seu Linerulas vel Ferulas Vendosa Calniacus et in Varziaco mansum unum in Vagrado mansum unum in Creto mansum unum in Criaus mansum unum peregrinorum susceptioni deputata Has denique res cum familia et omni alia integritate usibus et stipendiis memoratorum servorum Dei sine aliqua substractione vel minoratione perennibus temporibus habendas altitudinis nostræ testamento hoc constituimus et confirmamus Ordinamus etiam atque constituimus ut de ipsis rebus quas boni homines nuper eidem monasterio pro eleemosyna contulerunt præpositus ejusdem loci per quadraginta dies in anno in festivitatibus sanctorum benedictiones fratribus præparet sicut in alia carta vel præcepto nostræ altitudinis continetur Præcipientes autem jubemus et jubentes confirmamus ut nulli abbatum ejusdem loci aut cuilibet alteri personæ liceat ex præscriptis omnibus rebus aliquid in alios præter quam constituimus usus redigere aut retorquere aut aliquid habendum conferre neque censum aut honorem aut dona quælibet vel pastos ab eisdem servis Dei ullatenus præsumat requirere sed quidquid exinde fieri potest juxta quod præceptum est regulari amministratione usibus et utilitatibus eorum auctore Deo omnibus habeatur temporibus Interea volumus et confirmamus ut quidquid de sæculo in idem monasterium ad regularem conversationem agendam favente Deo venientes ex possessionibus suis obtulerint sive contulerint vel alii quicunque hominum sicuti eorum voluntas et collatio facta apparuerit sine rectorum ejusdem loci aliqua immutatione inviolabiliter semper perseveret atque permaneat Ut autem hæc præcellentiæ nostræ confirmatio meliorem semper in Dei nomine obtineat firmitatem manu nostra eam subterfirmavimus et de annulo nostro sigillari fecimus Datum duodecimo kalendas julii indictione duodecima anno vigesimo quarto regnante Carolo gloriosissimo rege Actum apud Pistas in Dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter