utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340048

Charter Number: 02340048
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0867
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ trinitatis Karolus Dei gratia rex Quidquid pro Dei sanctorumque amore et reverentia efficere satagimus profuturum nobis ad præsentis vitæ curricula felicius transigenda et ad futuræ beatudinis præmia facilius obtinenda non dubitamus Comperiat igitur omnium fidelium sanctæ Dei ecclesiæ nostrorumque præsentium ac futurorum solertia quia ob Dei amorem et beati Martini egregii confessoris atque pontificis reverentiam ad deprecationem carissimi nobis Hugonis reverendi ejusdem beati Martini cœnobii abbatis in divæ recordationis genitoris nostri Hludovici excellentissimi Augusti et genitricis nostræ Judith gloriosæ imperatricis eleemosynam et nostram seu amantisimæ nobis conjugis Hermintrudis gloriosæ reginæ atque prolis nostræ complacuit serenitati nostræ quamdam fisci nostri cellam nomine Capleiam in pago Tornodrinsi super fluvium Sedenæ sitam in honorem sancti Lupi confessoris dedicatam cum omnibus sibi pertinentibus rebus et mancipiis eidem beatissimo egregio confessori atque pontifici in usus congregationis clericorum in ejus cœnobio Deo jugiter famulantium largiri et largiendo perpetim habendam confirmare Unde hoc altitudinis nostræ præceptum fieri eidemque sancto loco dari jussimus per quod præfatam cellam cum omnibus villulis et appendicibus suis tam in eodem pago quam in Avalensi in villa Neriniaco et Ultisiaco et in pago Augustodunensi in villa Guisio et in aliis villulis ad eamdem cellam juste pertinentibus cum ecclesiis domibus ædificiis vineis et silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus farinariis mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus vel ad easdem res juste et legaliter pertinentibus plenaque integritate in usus et stipendia ejusdem congregationis deputamus ita ut easdem res præfata congregatio aliis suis rebus uniat et pro suo libitu absque alicujus contradictione obtineat atque possideat et nulli rectorum ejusdem cœnobii liceat ex eisdem rebus quicquam minuere aut subtrahere aut in alios præter quos constituimus usus retorquere ut pro absolutione peccaminum præfati genitoris et genitricis nostræ nostrorumque conjugis et prolis totiusque regni nostri statu Dei misericordiam jugiter exorent et quotidie unaquaque septem horarum canonicarum secundum consuetudinem expleta unum septem psalmorum pœnitentialium ordinabiliter cum tribus capitulis et collecta nostris futurisque temporibus decantent Ut autem hæc largitionis nostræ auctoritas inviolabilem obtineat firmitatem manu propria eam subter firmavimus et impressione bullæ nostræ sigillari jussimus Signum KAROLI gloriosissimi regis FROTCARIUS notarius ad vicem Goslini recognovit Datum VI calendas januarias indictione prima anno XXVIII regnante Carolo gloriosissimo rege Actum in monasterio SanctiGermani Autissiodorensis in Dei nomine feliciter
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter