utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340132

Charter Number: 02340132
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1121
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notitie præsentium et futurorum commendatum sit qualiter ego Willelmus Nivernensis comes vel quo fine querelas quas habebam adversus Sancti Germani Autissiodorensis cenobii ecclesiam per manus Hugonis Autissiodorensis episcopi cum Gervasio predicti cenobii abbate pacificaverim Calumniabar res latronis in burgis castelli Sancti Germani capti et habere cum ipso latrone volebam Amodo autem latronem habebo sicut habere solebam res vero ejus que in burgis eisdem erunt nec calumniabor nec requiram sed si forte homo meus liber vel servus in latrocinio in burgis castelli Sancti Germani captus fuerit de eo clamor ad prepositum Sancti Germani venerit prepositus Sancti Germani et qui clamorem fecerit capitale suum cum rectitudine habere fecerit et justitiam suam ad prepositum pertinentem inde ceperit Quod si ego vel homines mei latronem illum hominem videlicet meum et res suas habere voluerimus et a preposito Sancti Germani petierimus si prepositus nobis reddiderit suscipiemus sin autem quomodo non perdamus quæremus De latrone quoque qui mihi vel hominibus meis redditus fuerit sic pro posse nostro fideliter providebimus ne malum inde ecclesie Sancti Germani contingat Mensuras vero annone et vini quas in burgis Sancti Germani non tantum in castello calumniabar in pace Sancti Germani ecclesia deinceps possidebit sed mensuræ castelli et burgorum Sancti Germani mensuris meis equabuntur et si postea quam equate fuerint aliquis eas falsificaverit sicut supra scriptum est de latrone ita fiet de earum falsificatore De infracturis de assultibus de seditionibus de inventis quæ ego calumniabar in burgis castelli Sancti Germani sive in viis publicis quæ in burgis sunt sicut burgi comprehenduntur domibus curtilibus olchis quam faciebam calumniam dimitto excepto quod si homini aliquid forisfactum fuerit homo meus capitale suum cum rectitudine habuerit et ego meam rectitudinem ad me pertinentem In placito generali de hominibus meis qui in burgis castelli Sancti Germani vel in terra ejus que est sub muro civitatis habitant ultra sex denarios monachi de ditiore non accipiant Consuetudo vero lignarii a singulis a quibus accipitur semel in anno accipiatur tempore quod monachi elegerint Quando autem vinum meum per bannum vendi faciam tribus diebus in castello Sancti Germani bannum meum observabitur et post tres dies qui vinum in castello Sancti Germani vendere voluerit vendat Custodes vero banni mei maneant in locis illis in quibus manserunt tempore Willermi consulis avi mei Guarennam autem leporum quam feceram in perpetuum dimittam Has autem querelas et calumnias supradictas quas ego adversus ecclesiam Sancti Germani faciebam juraverunt homines Sancti Germani decem Ingelbertus prepositus et alii novem sequentes quod Willermus comes avus meus neque per rectitudinem neque per consuetudinem eas habuerat et ego eas dimitto Sciendum quoque quod propter has dimissiones et has pacificationes neque ego adversus ecclesiam Sancti Germani perdo vel ecclesia Sancti Germani adversum me perdit hominem vel feminam vel terram vel usum vel consuetudinem exceptis supradictis querelis et calumniis quas ego dimitto Laudant hoc uxor mea comitissa Adalaida et filius meus Guillelmus Testes hujus rei sunt Hugo abbas Pontiniacensis [et alii XII qui scribuntur in carta] Actum est hoc Autisiodori anno incarnati Verbi MCXXI indictione XIV regnante rege Ludovico anno regni sui XIV
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter