utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340134

Charter Number: 02340134
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1123
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ Trinitatis Ego Hugo Autissiodorensis episcopus officii commissi non immemor religiosis videlicet locis non solum amissa restituere verum etiam quæ nunquam habuisse noscuntur conferre debere Horum inquam non immemor Ecclesiæ SanctiPetri Autissiodori de Ponte et canonicis inibi regulariter Deo servientibus do vel potius reddo et concedo ecclesiam SanctiMauritii de Algiaco cum rebus omnibus ad eam pertinentibus oblationibus scilicet decimis terris censu et cæteris omnibus quæ cuncta juris predictæ ecclesiæ SanctiPetri olim fuisse et virorum antiquorum relatione et kartarum attestatione feruntur Ut autem donacio jam dictæ ecclesiæ Algiaci quam consilio et rogatu amicorum et filiorum nostrorum canonicorum inferius scriptorum ecclesiæ Sancti Petri fecimus rata perpetuo et inconcussa permaneat prefatæ donationis kartam episcopali auctoritate confirmamus nostrique munimento sigilli eam corroborantes munimus Cui donationi hii testes et laudatores affuerunt Ulgerius præpositus Rotgerius archidiaconus Stephanus decanus Gofridus cantor Jonas lector Lambertus sacrista Goscelinus cellararius Atto camerarius Fulco et Ebrardus canonici Rainardus archipresbyter multique alii Actum est hoc publice Autissiodori anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo vicesimo tertio nostri vero episcopatus octavo regnante Lugdovico Philippi filio Rege Francorum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter