utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340135

Charter Number: 02340135
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1123
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Notum sit tam præsentibus quam futuris quod ego Hugo Autisiodorensis episcopus dono æcclesiæ et monachis SanctiGermani in manu domni Gervasii ejusdem loci abbatis æcclesiam de SanctoFerreolo et quicquid ad eandem pertinet æcclesiam decimam quoque ipsius æcclesiæ quandocunque eam de manu illorum qui eam tenent adquirere poterunt eis similiter laudo et concedo Hujus donationis laudatores simul et testes existunt Rotgerius archidiaconus Stephanus decanus Lanbertus Ollannus Rainaldus abbas Vizeliaci Hugo abbas Pontiniaci Julianus abbas Fontismensis Rainaldus archipresbyter Benedictus archipresbyter Gauterius archipresbyter Desiderius capellanus SanctiLupi Hubertus et Stephanus monachi socii mei Et ne quis futurorum seu præsentium aliquam huic donationi quolibet modo possit sive conetur inferre calumpniam privilegium domini papæ Calixti quo mihi æcclesias diocesis nostræ sicut mihi visum fuerit ordinandi licentiam tribuit subscribere placuit CALISTUS episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Hugoni Autisiodorensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Religiosis fratrum nostrorum desideriis non solum favere sed ad ea ipsorum debemus animos incitare Desideras siquidem frater karissime ut quædam episcopatus tui æcclesiæ ad honorem Dei per ejus gratiam regulariter ordinentur Nos itaque bonæ voluntati tuæ paterno congratulantes affectu tibi licentiam indulgemus in commissis tibi ecclesiis in quibus videlicet clerici seculares sunt canonicos regulares vel monachos religiosos de ecclesiis parrochiæ tuæ regulariter ordinandi Preterea magnam de tua religione fidutiam obtinentes liberam tibi dictante justicia concedimus facultatem conferendi æcclesiis regularium fratrum canonicorum sive monachorum in tua parrochia existentium æcclesias quasdam quas injuste laici consueverant obtinere Ad hæc fraternitati tuæ canonicam majoris æcclesiæ ordinationem ac dispositionem necnon et cæterarum episcopatus tui æcclesiarum auctoritate sedis apostolicæ confirmamus tu videlicet tam æcclesiæ quam monasteria debitam tibi tanquam patri et magistro reverentiam prorsus exibeant sicut etiam tuis catholicis prædecessoribus exibuisse noscuntur Si quis autem adversus hæc audaci temeritate proruperit donec satisfecerit ecclesiastice subjaceat ultioni Datum Cluniaci IV nonas januarii indictione XIII Facta est hæc donatio Autisiodori anno millesimo centesimo XXIII indictione prima regnante Ludovico rege Francorum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter