utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340136

Charter Number: 02340136
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1123
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Res gestas memorie tradere cartarumque testimonio confirmare legum sancit auctoritas magnaque mortalibus esse videtur utilitas Unde ego Wilegmus Nivernensium comes notum facio carteque hujus testimonio confirmo placitum fuisse in presentia mei apud Lisigniacum inter Atonem priorem Molismensis ecclesie et Hugonem Grossum de Malliaco et cognatos suos Rainaldum et Wilegmum de terra Lissiaci quam longo ante tempore monachis Molismensibus vendiderant et tunc calumpniabantur et de pastura Arsiaci quam homines S Marie Molismensis de Lissiaco usque tunc sese usuaria consuetudine habuisse asserebant Tandem Deo volente et quibusdam probis et sapientibus viris mecum elaborantibus per manum meam res hec ducta est ibidem ad finem et concordiam concessit etenim prior et monachi qui cum eo erant se sexaginta solidos Hugoni Grosso et Rainardo et Wilegmo termino constituto daturos et ipsi concesserunt et laudaverunt terram Lissiaci quam prius vendiderant et tunc calumpniabantur ecclesie Molismensi et monachis ejusdem ecclesie perpetua possessione habendam Pasturam quoque Arsiaci quam homines de Lissiaco se tenuisse usuaria consuetudine asserebant concesserunt et laudaverunt eis ad usum et consuetudinem aliarum villarum circumjacentium videlicet ut non pascant messes nec prata in ripa fluminis sita eis temporibus quibus pascenda non sunt nec nemora dum pastio in eis erit donec porci ingrediantur hoc excepto quod non pascent fenum in nemoribus factum jacens ad terram si forte contigerit usque ad quindecim dies jacere post quindecim vero dies non cavebunt cumulatum vero fenum omni tempore cavebunt Testes autem hujus rei sunt ex parte mea Siguinus de Turricula Rainaldus Helie Wilegmus de Talia Biturensis Ricardus de Moncellis Hugo frater suus Ex parte vero monachorum Jonas Autissiodorensis canonicus Hugo de Tilio Josbertus Capellus et Johannes filius suus Hugo Ricardus Ursus Veredarius Giraudus de Signiliaco Dodo de S Mamertino et homines S Marie Martinus major et Robertus frater ejus Umbertus cognatus eorum Wilegmus filius Umberti Martinus filius Gauterii Ex parte autem Hugonis Grossi et Rainaldi et Wilegmi Jocelinus gener Hugonis Siguinus Farsitus Gaufridus de Gurgiaco Damianus de Malliaco Arnulfus miles Hugonis Rainaldus major Hugonis de Arsiaco Constantius major Rainaldi et Wilegmi Laudaverunt etiam hoc idem postea in presentia mei apud Malliacum uxor Hugonis Nazaria et filius eorum Gaufridus et uxor Rainaldi Vindemoldis et uxor Wilegmi Tecia Et hujus rei testes sunt ex parte mea Siguinus de Castellione Wilegmus de Talia ex parte vero monachorum Hugo de Tilio Robertus de Fonteneto Martinus major Robertus frater suus Umbertus cognatus eorum ex parte vero illarum mariti sui Hugo Rainaldus Wilegmus item Siguinus Farsitus Ogerius serviens Hugonis Hoc autem factum est anno ab Incarnatione Domini MCXXXIII Hugone Autissiodorensi presule Ludovico Philippi filio rege Wilegmo consule Jona cancellario
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter