utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340138

Charter Number: 02340138
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1125
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Hugo Autissiodorensis episcopus notum fieri volo tam presentibus quam futuris donasse me monasterio et monachis SanctiGermani Autissiodorensis ecclesiam de Sanctis salvo nimirum et retento jure episcopali ita ut quinque solidos quos annis singulis de eadem ecclesia accipio ipso hoc anno qui est ab Incarnatione Domini MCXXV loco investiture accipiant De qua videlicet ecclesia jam olim quandam investituram habebant medietatem scilicet sepulture et medietatem decimarum et medietatem offerende in tribus festivitatibus Laudavit hoc Progerius archidiaconus Testes sunt quatuor in carta notati Et ut hoc ratum et inconvulsum permaneat sentenciam domini pape Calixti qua mihi disponendarum ecclesiarum mearum liberam tribuit facultatem subjungere placuit Magnam de tua religione fiduciam obtinentes []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter