utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340139

Charter Number: 02340139
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1125 - 1136
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Preteritorum temporum facta vel dicta olim ab antiquis scriptoribus idcirco memorie litterarum sunt commendata ne oblivioni traderentur sed potius per ea que in scripturis inserta legebantur fieret preteritorum recordatio pax et concordia tam presentium quam futurorum dum per testificationem et monumenta scriptorum calumpniatorum frangebatur et conterebatur injuriosa contentio libertas vero bonorum quieta et illesa manebat Hac de causa priscorum sequentes exempla qui non inutiliter sed caute atque provide hec egisse feruntur quod nostris temporibus actum est noticie futurorum tradimus per seriem litterarum Ego igitur Guilencus Dei gratia Lingonensis episcopus per hujus scripture adtestationem ex auctoritate et potestate ecclesie nostre a Deo et a sanctis patribus michi commisse clericis nostris et amicis hoc laudantibus atque assensum prebentibus concedo ecclesie SanctiMichaelis Tornodorensis et monachis ibidem Deo servientibus quandam ecclesiam sitam in villa que Crusiacus dicitur cum decimis et oblationibus atque beneficiis necnon omnibus appendiciis sub censu IV denariorum Lingonensium in festivitate sancti Mammetis reddendorum Ita ut deinceps predicta ecclesia sit in potestate ecclesie SanctiMichaelis nullusque audeat eam calumpniari aut invadere sed perpetua possessione juris sit ejusdem ecclesie presbiter autem ad sinodum episcopi vadat ut sinodalia precepta audiat et si forte ibi de aliqua pulsatus fuerit calumpnia canonice respondeat S GUILENCI episcopi FULCONIS archidiaconi et cancellarii MAGISTRI ANSELMI PONTII de REVELLO BONIAMICI capellani ERBERTI de FONTIBUS WIDONIS comitis Barrensis ADAM vicecomitis THOME ODONIS vicecomitis Tornodorensis RENAUDI filii ejus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter