utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340144

Charter Number: 02340144
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1126
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Ludovicus Dei gratia Francorum rex omnibus præpositis et ministerialibus suis ubicumque in terra nostra sint salutem Notum vobis esse volumus quod monachis de Pontigniaco pro peccatorum nostrorum remissione dedimus et concessimus quod quicquid per terram nostram duci vel deferri faciant nunquam inde aliquam consuetudinem tribuant unde præcipimus vobis ut ubicumque res ipsorum per terram nostram transierint nullo modo aliquam ab eis consuetudinem exigatis immo prorsus quietos cum omnibus rebus suis transire dimittatis et quicquid ipsi vobis dixerint verum esse non ambigatis nec Senonensis præpositus de eorum porcis pasnagium umquam capiat Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter