utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340147

Charter Number: 02340147
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1127
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ Trinitatis Stephanus præpositus et tota congregatio S Mariæ et S Stephani patet diligentibus Deum quod quicquid ad augmentum sanctæ religionis agitur totum Redemptori nostro manu bonæ voluntatis offertur nec aliquid pie religiosis personis impenditur quod non ipsi qui caput est religiose viventium conferatur unde et felices illi qui religiosos quosque fovent et tuentur et infelices quicumque persequuntur Hæc attendentes etiam ista conferentes ecclesiam S Salvatoris ubi commune cimiterium nostrum est canonica religione decorare dignum duximus maxime instante et rogante glorioso et christianissimo Francorum rege Ludovico quatenus ibidem canonicus ordo floreat et nostris ac prædecessorum ac successorum nostrorum animabus salus inde proveniat Præsentibus igitur reverendis episcopis Hathone Trecensi et Burchardo Meldensi fratribus et concanonicis nostris Stephano quoque Parisiensi episcopo et Thoma priore S Victoris assistente etiam prædicto rege Ludovico et proceribus regni Milone Curtiniacensi et Andrea dapifero comitis Theobaudi prædictam ecclesiam SanctiSalvatoris ecclesiæ B Johannis Evangelistæ quæ nostri juris est conjunximus et venerabili viro Rainardo abbati et successoribus ejus in perpetuum regendam et canonice ordinandam commisimus cum omnibus rebus et possessionibus suis et universis pertinentibus ad eam Nolumus enim eamdem ecclesiam a nobis privare vel a manu nostra interim alienare sed prædictæ B Johannis ecclesiæ sicut dictum est consociamus quæ sic ad nos respicit et in tantum nostri juris existit ut novus abbas quoties opportunitas exigit a conventu B Johannis electus in capitulo nostro per librum regulæ a præposito nostro de ratione abbatiæ investiatur secundum instituta patrum nostrorum chirographi nostri conscriptione roborata Erit igitur abbas S Salvatoris et B Johannis nobiscum unus et in Nativitate atque Assumptione B Dei genitricis et in duabus solennitatibus SanctiStephani conventui nostro intererit tanquam unus ex nobis nisi forte absens sit vel infirmus Canonici vero S Salvatoris duas hebdomadas sacerdotaliter consummabunt in ecclesia nostra per vices suas respectu duarum præbendarum quas obtinent apud nos jure canonico Processionibus quoque nostris in dominicis diebus bini assistent pro voluntate nostra ita dumtaxat ut fratres nostri Gosbertus et Theobaudus qui nunc in prædicta ecclesia consistunt redditus suos integros habeant in vita sua sicut modo post obitum vero eorum vel si ipsi locum dimiserint ambo vel unus extunc canonici B Johannis substituantur residuus tamen qui non dimisit de redditibus suis nihil amittat Ut autem hoc firmum permaneat manu nostra subterfirmare firmatumque tradere procuravimus Actum in capitulo fratrum S STEPHANI præpositi THEOBAUDI archidiaconi GOSBERTI levitæ ADUINI subdiaconi DROCHONIS subdiaconi RAINARDI decani GOSBERTI presbyteri cum multis aliis quos causa prolixitatis dimisimus Data mense decembri anno Domini MCXXVII indictione V regnante Ludovico rege anno XX Petrus levita et cancellarius signavit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter