utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340148

Charter Number: 02340148
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1127
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Anno ab Incarnatione Domini MCXXVII eodem Domino nostro JesuChristo cuncta disponente cum domnus Artaldus monasterii Prulliacensis primus abbas divina inspiratione fratrum quoque quibus præerat crebra postulatione commonitus monasterium se ordinaturum in loco qui Vallislucens vocatur decrevisset contigit ut hujus rei gratia ad locum qui Monstuz dicitur deveniret ubi nobiles viros Ansellum de Triagnel et Odonem de Villamauri quiddam negotii inter se habentes postulavit ut quidquid in terris eorum juri pertinentibus ipse vel monachi quos in præfato loco constitueret acquirere annuente Domino valerent ipsi quoque pro salute animarum suarum eis concederent Quod prædicti proceres retributionem solius Dei exinde præstolantes jure perpetuo concesserunt Cujus rei testes sunt Hugo Rufus Bovo Strabo Amulfus de Insulis Ayricus Milo Sanctus Hugo de Riges Havinus de Tranguol et alii plures quos enumerare longum est Noverit universa fidelium multitudo quod vir illustris Milo de Nogent pro animæ suæ parentumque suorum remedio concessit fratribus in Vallelucente Domino servituris quidquid in terris ejus juri pertinentibus acquirere Domino largiente possent postulante hoc domino Artaldo Prulliacensium abbate primo ejusdemque Vallislucentis fundatore Hinc testes sunt Ansellus de Triagnel et Warinus frater ejus Fulco de Jothro Milo Sanctus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter