utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340149

Charter Number: 02340149
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1127
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Dulcissimo amico et confratri suo Artaldo abbati Fr Bernardus salutem Quicquid gratiæ et dilectionis impendere sibi possunt absentes amici puto et me debere tibi et mihi deberi a te non solum ob consortium propositi et professionis sed etiam ex debito nostræ invicem pristinæ societatis quæ tam grata utrique tamque debita devotio quantum in unoquoque nostrum ferveat in nullo evidentius agnoscere seu innotescere possumus quam si alterutrum non celemus si quid forte de alterutro quod non deceat audimus Audivi autem ego de te quod de sancto conventu tuo abbatiam in Hispania construere velis Quod mihi nimirum in magnam admirationem venit quid causæ videlicet sit quid consilii quidve utilitatis quod filios tuos exsulare cupis in locum utique tam longinquum tanto sumptu et labore et quærendum et ædificandum cum prope te habere possis ubi eos colloces jam ædificatum et bene præparatum Nec enim [ut reor] hinc te excusare potes quod locus ille tuus non sit cum certissime sciam quod facillime si vis tuus esse possit Numquid nam domnus abbas Pontiniacensis qui illum tenet tibi requirenti negaret Immo si velles accipere gratissimum haberet non quia bonus non est sed quia sibi ut scis opus non est Timendum valde tibi pariter et mihi ne si sollicite in operibus nostris non servamus quod Apostolus dicit Nemo adolescentiam tuam contemnat citius quia juvenes sumus de levitate notemur Sed confido quia tu consultius ages et locum qui vicinior et jam constructus est eliges quem amico quidem tenenti nosti oneri esse tibi autem necessarium fore Vale
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter