utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340150

Charter Number: 02340150
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1127
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine Domini Heinricus Dei gratia Senonensis archiepiscopus reverendo fratri Hugoni Pontiniacensi abbati et cunctis successoribus ejus in perpetuum Religiosorum fratrum justis peticionibus servis Dei non est fas aurem claudere seu vultum avertere sed benigne ac diligenter assensum præbere Idcirco cum omnes implere fideles expediat præcipue pontifices observare decet qui sacram religionem totis viribus propagare debent et fovere quocirca concedimus et attribuimus vobis nunc et in perpetuum ubilibet in nostro episcopatu decimas omnes de universis laboribus et satis vestris per singulas species segetum sive holerum leguminum pomorum et quorumque graminum in terris quas possidetis seu in posterum possessuri estis Quas scilicet decimas priores possessores monasterio vestro concesserunt sive de reliquo concessuri sunt Ut autem hec nostra donatio firma et stabilis vigeat in perpetuum consilio et assensu fratrum et archidiaconorum nostrorum litteris eam assignari precepimus Quas etiam caractere nostri nominis et eorumdem fratrum nostrorum nominibus roborari decrevimus Actum Senonis in pontificali domo matris ecclesie HENRICUS archiepiscopus S TEOBAUDUS archidiaconus S PETRUS archidiaconus S Frater PETRUS archidiaconus S SIMON archidiaconus S WILLELMUS archidiaconus S Data mense julio anno dominice Incarnationis MCXXVII indictione IIII pontificatus domni nostri Honorii pape anno III episcopatus domni Henrici archiepiscopi anno V regnante Ludovico rege anno XVIII Petrus levita et cancellarius scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter