utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340152

Charter Number: 02340152
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1127
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et SpiritusSancti Quoniam omnium hominum ut pote mortalium actiones seu conventiones nimia temporum vetustate traduntur oblivioni nichilque quod litterarum apicibus non sit attestatum in diuturna habetur memoria idcirco ego Guilencus Dei gracia Lingonensis ecclesie antistes litteris et memorie mandare curavi donationem ecclesie SanctiMichaelis Tornodorensis et domino Guidoni ejusdem loci abbati a nobis factam ad noticiam scilicet presentium et memoriam futurorum Noverint igitur tam presentes quam futuri dominum Guidonem supradicte ecclesie abbatem presentiam nostram adiisse et ut ipsi et ecclesie Tornodorensi ecclesiam Pimelle in honore Sancte Marie fundatam concederemus postulasse Idem vero abbas cappellam SanctiWinemarii que est in parrochia SancteColumbe virginis super fluvium Ermentionem sita a nobis itidemque sinit Quas petitiones nos benigne suscipientes atque ipsius abbatis persone contradicere indignum ducentes ecclesiam Pimelle cum omnibus appenditiis suis atque supradictam cappellam cum omnibus possessionibus suis ea videlicet libertate qua eam clerici ibi degentes habuisse noscuntur domino abbati et ecclesie Tornodorensi perpetuo jure habendas concessimus salvo tamen Lingonensis ecclesie jure synodalibus scilicet debitis atque paratis Harum donationum testes sunt Guido archidiaconus cognomine Paganus Erardus decanus et archidiaconus Jocelinus archidiaconus Lambertus archidiaconus Fulco archidiaconus et cancellarius Garnerius archidiaconus Girardus Besuensis abbas Garnerius abbas ecclesie SanctiSecani Herbertus abbas ecclesie SanctiStephani Divionensis Willelmus decanus Garnerius decanus Millo decanus Tornodorensis Mainardus decanus Boso decanus Facta quidem est carta et in plenaria synodo Lingonensi recitata et confirmata idus aprilis anno ab Incarnatione Verbi Dei millesimo centesimo vicesimo septimo in catedra sedis apostolice residente papa Honorio secundo anno papatus ejus secundo Guilenco Lingonensi existente episcopo anno episcopatus ejus secundo in Galliis regnante rege Ludovico Philippi regis filio Quicumque igitur hanc donationem violaverit nisi congrua satisfactione emendaverit eterne maledictioni subjaceat
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter