utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340153

Charter Number: 02340153
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1128
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine Domini Henricus Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum fieri volumus quia cum quidam homo canonicorum nostrorum nomine Herveus sociare sibi vellet in conjugio quandam feminam de thesauro æcclesiæ nostræ nomine Maria assentiente donno Stephano thesaurario nostro et rogantibus quibusdam amicis nostris concessimus ut de liberis procreandis justa particio fieret inter canonicos et thesaurarium Generalis enim et antiqua consuetudo æcclesiæ nostræ particionem hujusmodi non obtinebat Sed cum hoc ex gratia concederemus ut etiam opus nostrum firmius et stabilius esse videretur predictam concessionem nostram litteris annotari et sigillo nostro signari mandavimus ac roborari Actum Senonis publice HENRICUS archiepiscopus subscripsi TEOBAUDUS archidiaconus S PETRUS archidiaconus S Item PETRUS archidiaconus S SYMON archidiaconus S GUILLELMUS archidiaconus S Data mense julio regnante Ludovico rege anno XX Petrus cancellarius scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter