utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340167

Charter Number: 02340167
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1132
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Ludovicus Dei gratia victoriosissimus rex Francorum notum omnibus fieri volumus tam presentibus quam futuris pro remedio et salute animarum nostrarum et successorum nostrorum nos concessisse canonicis apud DeiLocum religiose viventibus successoribusque suis ibidem similiter victuris omnia in Ota usibus suis necessaria sive ad construendum ibidem monasterium sive domos sive ad pascenda animalia sive pecora vel ad quoslibet alios usus Concessimus etiam eis circa præfatum locum terram planam Hoc autem donum ut stabile et ratum permaneat sigilli nostri impressione signari voluimus Hoc actum est Senonis testibus Henrico archiepiscopo Senonum S abbate SanctiDyonisii Isnardo vicomite Joviniacensi Radulfo de Peronia anno ab Incarnatione Domini MCXXXII Ludovico rege Francorum regnante XXVI anno indictione X Stephanus cancellarius scripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter