utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340189

Charter Number: 02340189
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1138
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Wikardo Pontiniacensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Omnipotenti Domino cujus melior est misericordia super vitas gratiarum actiones referimus qui tanta religione et honestatis nitore Pontiniacense monasterium decoravit ut non solum vicina loca sed etiam remota de vestræ conversationis exemplo laudabiliter illustrentur et ad meliora quæque sectanda pariter informentur Quamobrem dilecte in Domino fili Wicarde abbas personam tuam arctioris caritatis brachiis amplectentes tuis desideriis debita benignitate annuimus et Pontiniacense monasterium cui Deo auctore præesse dinosceris apostolicæ sedis privilegio communimus statuentes ut quascumque possessiones quæcumque bona idem venerabilis et Deo amabilis locus inpræsentiarum canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis terras videlicet Dochiaci et Creciaci quas utique canonici S Florentini per manum atque scriptum fratris nostri Henrici Senonensis archiepiscopi Pontiniacensi monasterio jure perpetuo concesserunt quod et ipsum abbas S Germani Autissiodorensis cum suo capitulo collaudavit et scripto firmavit concambium quoque terre Sancti Martini Cableiacensis quæ in parochia Lagniaci sita est pro terra Hugonis de Merliniaco et Humbaldi præpositi quæ sita est in territorio Cableiacensi grangiam insuper Challiaci cum omnibus terris ad eam pertinentibus et quidquid in silva Othe eidem ecclesiæ donatum vel ab ea legitime emptum est vobis nihilominus confirmamus Nulli ergo hominum fas sit præfatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet molestiis fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura Si qua sane in posterum ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui periculum patiatur et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat Conservantes autem eidem loco quæ sua sunt omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus gratiam consequantur Amen amen amen Ego Innocentius catholicæ ecclesiæ episcopus subscripsi [Suivent les noms des cardinaux] Datum Lateranni per manum Aimerici S R E diaconi cardinalis et cancellarii IX cal aprilis indict II Incarnat Dominicæ anno MCXXXVIII pontificatus vero domni Innocentii papæ II anno X
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter