utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340190

Charter Number: 02340190
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1138
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Gervasio abbati SanctiGermani Altissiodorensis ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum Quemadmodum nostri officii est quorumlibet errata corrigere ita nihilominus fratrum nostrorum debemus bene gesta firmare et necessariis adminiculis confovere Sicut autem ex quibusdam scriptis agnovimus venerabilis frater noster Henricus Senonensis archiepiscopus ecclesiam SanctiFlorentini in qua propter clericorum desidiam ordo canonicus erat plurimum imminutus tibi et monasterio SanctiGermani provida dispensatione concessit ut videlicet regularis ordo ibidem tuo studio reformetur et omnipotenti Domino digne et laudabiliter deserviatur decedentibus quoque canonicis ejusdem loci monachos ibi substituas qui secundum beati Benedicti regulam vivant ibique deserviant salvo nimirum jure Senonensis ecclesiæ atque subjectione ita tamen ut iidem canonici quandiu vixerint de reditibus præbendarum nichil amittant Et nos igitur hoc ipsum debitis auxiliis prosequentes eandem ecclesiam SanctiFlorentini tibi tuisque successoribus et per vos BeatiGermani monasterio confirmamus et te vel successores tuos aliquam contrarietatem vel diminutionem de præfata ecclesia vel rebus ad ipsam pertinentibus imposterum perpeti authoritate apostolica prohibemus Si qua sane in posterum ecclesiastica sæcularisve persona hujus nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit [] Datum Laterani IX kalendas aprilis Incarnationis dominicæ anno MCXXXVIII pontificatus vero domini Innocentii papæ secundi anno X
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter