utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340196

Charter Number: 02340196
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1138
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Operæ pretium est ac salubre datoribus quocumque in eleemosina pauperibus Christi donaverint seu commutaverint vel vendiderint ea distinctione declarare testibus confirmare posterorum memoriæ commendare ne præsentium incuria litigare cogantur futuri Ea propter ego Garnerius de Lenniaco præsenti carta diligenter distinguere curavi quidquid de terra mea dono seu commutatione seu venditione monachi Pontiniacenses habent Dedi ergo Deo et SanctæMariæ et monachis Pontiniacensibus laudante uxore mea Ermengarda quidquid habui terræ arabilis a rivo FontisLetardi usque ad Pontiniacum pro campo tamen altæ ripæ qui infra hos terminos est Dederunt mihi monachi Pontiniacenses hastam Drogonis et quatuor libras et aliam quamdam terram quam Aldricus et Johannes Muscherim coluerunt ex alia parte FontisLetardi versus Lenniacum et pro aliis tribus particulis terræ quæ etiam infra eosdem terminos sunt dederunt mihi centum solidos Recognita et confirmata sunt hæc apud Bunionem grangiam monachorum coram Hugone episcopo Autissiodorensi quondam abbate Pontiniaci Milone decano Achardo viario Poardo fratre ipsorum Guidone Erchenfrido BonoFilio Stephano coquo Johanne de Aponiaco servientibus prædicti episcopi Dedi etiam Deo et SanctæMariæ et prædictis monachis quidquid terræ arabilis habui a via Autissiodori usque ad Bunionem grangiam ipsorum monachorum laudante uxore mea ad FontemLetardi coram his testibus Poardo Mattheo Dominico Umberto Torto filio Anserici Dedi præterea eisdem monachis dimidium prati mei de Sartis a quibus novem libras duos solidos minus accepi Ejusdem tamen prati particulam quam Iterius præpositus de Lenniaco in vadimonio habuit concessi eis ut redimerent et cum reliquo simul haberent laudante uxore mea Ermengarda coram his testibus Poardo Marco filio ejus Aldrico et Bernuino filio ejus Guiberto de Villari Constantio de LenniacoVilla anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo trigesimo octavo Innocentio secundo papa Ludovico rege Francorum et duce Aquitanorum regnante Hoc actum est apud Chableiam in præsentia Godefridi Lingonensis episcopi cujus rei testes sunt Petrus abbas SanctiJohannis Guillelmus monachus et medicus Pontius Lingonensis archidiaconus Hugo Trousellu canonicus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter