utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340220

Charter Number: 02340220
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1143
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individue Trinitatis Notum fieri volumus omnibus hominibus Gaufridum Barbellum in manu Henrici Senonensis archiepiscopi reliquisse quicquid ei jure competebat in Cirilliaco tam in decima quam in atrio seu in aliis possessionibus archiepiscopum nichilominus Deo et BeateMariæ de ValleLucente et Norpaudo ejusdem loci abbati et fratribus ibidem Deo servientibus hoc idem jure perpetuo possidendum tradidisse necnon ut firmius haberetur sub sigillo suo signasse Hujus rei testes sunt Herbertus abbas SanctiPetriVivi Roscelinus abbas SanctæColumbæ Willelmus abbas SanctiRemigii Symon archidiaconus Joslinus capellanus archiepiscopi Goffridus Eventez Dainbertus de Joviniaco Hoc laudavit uxor predicti Joffridi nomine Roscewildis et Willelmus filius ejus cum filiabus suis et Garmundus de cujus feodo erat cum uxore sua et filiis presente Isnardo vicecomite et fratre ejus Reynaldo et Gerardo de VillaCanis et Lecelino et Dainberto filio ejus et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter