utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340221

Charter Number: 02340221
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1143
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis et in honore beatissimæ Dei genitricis Mariæ perpetuæ virginis Ego Henricus Dei gratia Senonensis archiepiscopus dono et dimitto fratribus nostris monachis de Vallelucenti omnem decimam quæ pertinet ad presbiteratum parochiæ Cyrilleii addens insuper et concedens ut et in eadem parochia et ubicunque de terris quas quoquo modo coluerint decima eis dimissa fuerit libere eam accipiant et cum Dei ac nostra benedictione obtineant Hoc ut inconcussum et semper a generatione in generationem indubitanter notum habeatur litteris traditum sigilli nostri impressione confirmatur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter