utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340254

Charter Number: 02340254
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1145
Date Type: Internal
Resource Link(s): Cartulaire général de l'Yonne
map View Map
Charter:
Ego Hato Dei miseratione Trecensis episcopus notum fieri volo tam præsentibus quam futuris quod Dudo de SanctoMemorio laudante Petro filio suo donat Deo et BeatæMariæ de Deiloco usuarium in omnibus nemoribus suis de Chenigeio ad omnes usus fratrum ibidem Deo servientium videlicet ad edificia ad ignem ad pastus porcorum ceterorumque animalium excepta extirpatione in culturam agrorum Item Iterius canonicus et capitulum canonicorum de Villamauri donant eisdem fratribus terram suam de Moriaco et AureaValle sub annuo censu quatuor sextariorum annonæ duorum siliginis et duorum ordei Et ut hec omnia in perpetuum firma teneantur impressione nostri sigilli firmare curamus Hujus rei testes sunt Manasses de Villamauri Manasses de Rumiliaco Odo Senonensis et Gibuinus archidiaconi Willelmus abbas SanctiMartini Iterius de Villamauri Joiffridus et Milo de Canlodio clerici Valcherius de Mairiaco Milo de Curtenou Ulricus de Fonvain Iterius Venator et Richerius Vitulus milites Actum Trecas anno ab Incarnatione Domini MCXLV Ludovico regnante in Francia
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter